Từ điển Việt–Bồ–La/Ad Lectorem

Văn thư lưu trữ mở Wikisource

Ad Lectorem.

Hoc dictionarium tribus linguis, Annamitica ſcilicet, lnſitana, & latina conſtans tuis expono manibus & oculis, ope Sacræ Congregationis de Propaganda Fide: præmitto aliqua ad lingue Annamiticæ ſeu Tunkinenſis notitiam pertinentia, loco cuiuſdam Grammaticæ. hæc autem lingua non ſolum ad duo Regna ſatis ampla Tunkini & Cocincinæ pertinet, quibus adde tertium regnum Cau bàng, quod hoc eodem omninò vtitur idiomate: ſed etiam in alijs vicinis regnis, vt Ciampa, Cambogiæ, Laorum, & Siam vſui eſt. linguam autem Annamiticam præmittere in dictionario ſatius duxi, tum quia de illa nominatim eſt agendum & præcipuè, tum etiam quia ſic facilius poterit quilibet libros Annamiticos intelligere & interpretari: præterquam quod pro ipſis Annamitis erit vtilius, vt poſſint tam luſitanam quam latinam linguam addiſcere.

In hoc autem opere præter ea quæ ab ipſis indigenis didici per duodecim fermè annos quibus in illis regionibus tam Cocincinæ quam Tunkini ſum commoratus, ab initio magistrum linguæ audiens P. Franciſcum de Pina luſitanum è noſtra minima Societate Iesv, qui primus è Noſtris linguã illam apprimè calluit, & primus ſine interprete concionari eo idiomaie cæpit; aliorum etiam eiuſdem Societatis Patrum laboribus ſum vſus præcipuè P. Gaſparis de Amaral & P. Antonij Barboſæ, qui ambo ſuum compoſuerant dictionarium, ille à lingua Annamitica incipiens, hic à luſitana, ſed immatura vterque morte nobis ereptus est. Vtriuſque ego lucubrationibus vfus, latinam etiam linguam Eminentiſſimorum iuſſu Cardinalium addidi, quæ, præter alia commoda, vſui ſit ipſis indigenis ad linguam latinam addiſcendam, hoc noſtrum fuit intentum, de quo te monitum volui ad maiorem Dei Gloriam. Vale, & ora pro me.


Franciſcus Piccolomineus Societatis Ieſu Præpoſitus Gener.

DIctionarium linguæ Annamiticæ, ſeu Tunquinenſis cum explicatione luſitana, & latina à P Alexandro de Rhodes noſtræ Societatis Sacerdote conſcriptum, vt typis mandetur facultatem facimus, ſi ijs, ad quos ſpectat, ita videbitur, cuius rei gratia has literas manu noſtra ſubſcriptas, fig illoque noſtro munitas damus Romæ 5. Februarij 1651.

Franciſcus Piccolomineus.

Imprimatur, Fr. Vincentius Fanus Soc. Reuerendiſs P. Vincentij Candidi Sac. Pilatij Apoſtolici Mag. Ord. Præd.