Từ điển Việt–Bồ–La/Præcepta quædam ad ſyntaxim pertinentia

Văn thư lưu trữ mở Wikisource

Præcepta quædam ad ſyntaxim pertinentia.

CAPVT Vltimum.


PRimum: Nominatiuus debet præcedere verbum, alioquin ſi ſubſequatur iam non eſt nominatiuus illius verbi, vt mầy cười, tu rides, ſi dicas ordine inuerſo, cười mầy, ideſt rident te.

Secundum: nomen quod ſequitur verbum, eſt caſus illius, vt, tôi mến Chúa, ego amo Dominum; ſi dicam, Chúa mến tôi, ideſt, Dominus amat me:

Tertium: ſubſtantiuum ordinariè præcedit, & ſequitur adiectiuum, vt, Chúa cả, Dominus magnus; thầng nhỏ, puer paruulus: dixi ordinariè, hæc enim regula patitur exceptionem, vt, cả lào᷄, magnum cor, idest audacter: cả gan, magnum hepar, ideſt generosè, est autem modus loquendi potiùs metaphoricus, nam in modo ſimplici loquendi regula manet.

Quartum: ex duobus ſubſtantiuis ſimul, quod ſecundo loco ponitur, eſt in obliquo, vt, Chúa nhà, Dominus domus: ſi dicam, nhà Chúa, idest, domus Domini.

Quintum: adiectiua ſecum deferunt verbum ſubſtantiuum, ita vt non ſit neceſsè illud addere, maximè ſi præcedat aliquod pronomen demonſtratiuum: vt, núi nầy cao, mons hic

ſte altus. thầng ấy lành, puer ille eſt bonus, vel etiam aliud ſubstantiuum vt, áo mày cũ, veſtis tua eſt vetus: mlời Chúa thật, Verbum Dei eſt verax.

Sextum: rarò vtuntur coniunctione copulatiua, imò ſine illa, multa ſimul cum elegantia conglobant, vt,kẻ có đạo thì thức ſớm, dăọc kinh, lần hột, đi xem lẽ, thí cuả cho kẻ khó, làm phúc: qui habent legem, ideſt Chriſtiani, maturè ſurgunt, recitant preces, roſarium percurrunt, eunt ad ſacrum audiendum, diſtribuunt eleemoſynas pauperibus, faciunt opera bona, hæc omnia poſſent dici cum coniunctione copula iua, elegantiùs tamen dicuntur ſine illa.

Septimum: Nominatiui qui verbis præfiguntur eleganter iterum atque iterum repetuntur, vt, tôi lạy thầy, tôi bởi làng mà đến, tôi đã nhạoc, tôi xin xưng tội, tôi xin chiụ mình Chúa: ego reuerentiam exhibeo magiſtro ego ex pago veni, ego ſum defatigatus, ego peto confiteri peccata, ego peto, vt ſuſcipiam corpus Domini. eleganter repetitur illud, tôi, ego, quod in Latina lingua redundaret.

Octauum: quædam particulæ in hac lingua habent emphaſim quæ poteſt adæquatè in lingua Latina vnico verbo exprimi, inter quas particulas eſt particula, thì, quæ interdum eſt cauſalis, vt, có muấn thì làm, ſi vis ergo fac; có tội thì phải xưng, habes peccatum ergo debes confiteri: interdum eſt diuiſiua, vt, có kẻ thì lành, có kẻ thì dữ, ſunt aliqui boni, ſunt alij mali. quando conclamata res eſt dicitur, thì chớ, vt, chảng nghe thì chớ. non audit non audiat: etiam ad maiorem emphaſim additur particula vi, quæ affirmationi, vel negationi roburaddit; vt, chảng đi thì chớ vi, non eſt iturus, ſanè non eat: phải vi, eſt valdè rationi conſonum: loco, vi, cum inferioribus dicitur, la, vt; phải la, rectè dicis.

Denique ſicuti ſupra notauimus, eleganter repeti pronomen tôi, ego, etiam ſi ſæpius proferatur ſic etiam pronomen, , in contemptum eleganter repetitur, vt ſi de diabolo ſic loquamur; ma quỉ nó ghét[đính chính 1] ta, nó có nhèo[đính chính 2] chước dĕổ lào᷄ người ta, nó đi, nó Iai, nó muấn ta ſa đia ngục cu᷄̀, diabolus ille odit nos ille habet multas artes ad inducendum corda hominum, ille it, ille redit, ille cupit, vt nos cum ipſo in infernum ruamus; illud, , ille, toties repetitum habet ſuam emphaſim: alia multa vſus ipſe docebit, hæc pauca prælibaſſe, ſufficit.

  1. Gốc: nghét được sửa thành ghét: chi tiết
  2. Gốc: nhéo được sửa thành nhèo: chi tiết