Trang:Dictionarium Anamitico-Latinum.pdf/15

Văn thư lưu trữ mở Wikisource
Buớc tưới chuyển hướng Bước tới tìm kiếm
Trang này cần phải được hiệu đính.
vii

Ă cum semicirculo vel notâ brevi, ut in poesi, breviter et clarè pronunciatur ; ut, v. g. in linguâ latinâ, căpere cibum, et in anamiticâ ăn.

 cum pileo seu accentu circumflexo breviter et modo quasi surdo vel subobscuro pronunciatur ; ut, v. g. in linguâ latinâ mem in amem, vel in linguâ gallicâ ment in voce amèrement ; âm, sonus. Alinquandò tamen sicut O barbatum id est Ơ de quo infrà, vocem contrahendo pronunciatur ; v. g. ân, beneficium.

E duo distinguntur.

E simplex pronunciatur sicut è apertum vel é circumflexo accentu notatum in linguâ gallicâ, ut v. g. mère, mater, mẹ ; anh em chị em, fratres et sorores, profertur illa vox e sicut si in voce fratres et sorores tolli posset ultimum s servando eumdem sonum.

Ê cum pileo vel accensu circumflexo clarè enunciatur, ut e in linguâ latinâ, v. g. suave, êm, et ut effertur é clausum in linguâ gallicâ. v. g. bonté.

I duplex etiam est.

I simplex plerùmque producitur et quasi si esset una syllaba non divisa profertur, ut v. g. tai, auris ; ai, quis.

Y græcum profertur ut in linguaa latinâ, sed in fine vocis Y indicat fieri diphtongum cum divisione syllabæ ut, v. g. ấy, ille. Undè hoc est discrimen inter utrumque I et Y in fine vocis, quod I in fine vocis post aliam vocalem non gignit aliam syllabam distinctam, dùm Y græcum dividit syllabam, ut v. g. cai, regere, et cây, arbor ; prior vox exprimitur ut una syllaba, sed posterior effertur quasi si esset câ-ï ; vel ut in linguâ latinâ duo puncta, v. g. Sinaï, aut in linguâ gallicâ duo puncta quæ vocantur tréma ut v. g. naïf, simplex, ngay thật.

O triplex est.

O simplex leviter et clarè proferri debet, ut o brevis in linguâ latinâ, v. g. mōneo, anamiticè bảo, vel ut o gallicum sine accentu ullo, v. g. dogue, anamiticè chó.

Ô pileatum seu cum accentu circumflexo est ferè subobscurum, et enunciatur movendo linguam ad palatum ac in formam rotundam os adducendo, sicut latinè Dōma, gallicè Dôme, anamiticè ốc tròn.

Ơ barbatum seu virgulâ ad dexteram acutum, est tanquam sonus muti vel balbi, dulciter tamen et breviter pronunciari debet, vox gallica eux, illi, vel œufs, ova, adimendo fs, vel non exprimendo illa ut fit in gallicâ pronunciatione sat benè hujus litteræ prolationem indicat.

U duplex distinguitur.

U simplex profertur ut in linguâ latinâ sed mor italico, ut, v. g. obscurum, u ám ; umbella, dù ; vel ut in linguâ gallicâ ou, vel mou, mollis; hic notandum est quod quandò ponitur in fine u post a, tùnc fit sicut duplex syllaba, aut sicut apud Latinos quandò duplex punctum super vocales ponitur ut aër, et in voce anamiticâ au. Cum verò post a adhibetur o ut v. g. in voce cao, altus. tùnc intelligitur diphthongus.

Ư barbatum ferè enunciatur ut ơ sed fortiùs et duriùs quasi ex gutture, ut v. g. ừ, annuere ; quandò ư et ơ invicem occurrunt in eodem verbo, ut v. g. rượu, vinum, nứơc, aqua, pronunciatio tùnc fit sat difficilis pro extraneis. Hìc notandum quod ư vel â, promiscuè adhibeantur à plurimis, v. g. mầng vel mừng, congratulari ; đấng vel đứng, stare; sic alii scribunt bậnh vel bệnh, quandoque bịnh, morbus. Sunt enim inter eos qui has vocales plus vel minùs premunt et plus vel minùs clarè aut surdè illas pronunciant. Hæc pauca de vocalibus litteris dicantur, ad consonantes transeamus.

B pronunciatur ut nostrum latinum, v. g. ba, tria ; bê, ferula ; bì, pellis, bó, fasciculus, bú sugere.

C utimur in principio et in fine dictionis ; ut, v. g. cá, piscis, ác, malus. C est in usu cum vocalibus, a, o, ơ, u, ư, tantùm ; nam pro vocalibus e et i utimur K. Ca, cantare, profertu ut latinè. Co, flectere, sicut latinè urbs Co ; Cu, turtur, sicut etiam latinè sed more italico, ut suprà dictum est de u. Usus etiam voluit ; ut, adhibeamus Ch ad exprimendum aliquo modo quod Itali scribunt, ca, ce, ci, co ,cu. v. g. Cha, pater ; che, tegere ; chi, quid ; cho, dare, chur, dominus ; difficilis est ista prolatio vocis et difficilius est illam explanare. Cha enuntiatur quasi si esset Kia, proferendo K modo dulci, et brevissimè litteram i, vel fortassè meliùs sicut Hispanicè pronunciatur muchacho, servus.