Trang:Dictionarium Anamitico-Latinum.pdf/18

Văn thư lưu trữ mở Wikisource
Trang này cần phải được hiệu đính.
x

substantivis quod postponitur ipse est genitivus v. g. sách ông, liber domini. Dativus plerumquef designatur per vocem Cho ante nomen positam, v. g. facere aliquid alicui, làm sự gì cho người. Accusativus, ut plurimum sequitur verbum activum, aliquandò verò præcedit, non est regula certa. Vocativus indicatur, sivè per vocem, ớ, ơ, a, sivè per præmissionem tituli personæ vocatæ ; ut, in pronominibus dicemus, v. g. ô Deus meus ! ớ Chúa tôi ! Ablativus, fit pẻ quasdam præpositione, ut bỡi, cho khỏi, v. g. auferte hoc ab eo, hãy cất lấy sự nầy cho khỏi người. (V. Pag. Vamam Dict. Latino-Anamitici.)

De Adjectivis.

Vox adjecta nomini ad ipsius qualitates seu bonas seu malas designandas non deficit, sed vulgò ponitur post Substantivum, v. g. của tốt, res pulchra ; của xấu, res mala. Ipsius comparativum formatur per additionem vocis hươn, magis, v. g. pulcher, tốt ; pulchrior, tốt hơn. Pro Superlativo adjicitur vox lắm, vel rất et alia ; v. g. pulcherrimus, tốt lắm, rất tốt.

De Pronomine.

Pronomina personalia sunt, ego, tôi, tu, mầy, ille, nó, nos, chúng tôi, vos, chúng bay, illi, chúng nó, hæc dici possunt strictè loquendo, sed urbanitas rarò illas permittit, ut mox videbimus. In primâ personâ, rex utitur voce trẫm ; qui sunt superiores, voce tao, ta, min ; inferiores verò plerumque utuntur voce tôi, servus. In secundâ personâ, vox anh, frater, si sit æqualitas ; ông, dominus, vel người, aut ngươi, vel ngài, persona, Si sit superioritas meliùs usurpantur et honorificentiores sunt ; ægrè enim etiam inferiores audiunt vocem, mầy, tu ; sunt etiam alii modi quos usus docebit. In tertiâ personâ rarò dicitur nó, ille, nisi per contemptum, vel loquens sit multò superior, meliùs dicitur ông ấy, dominus ille, người ấy, persona illa, vel anh ấy, frater ille. Sed exercitatus usu dicendi hæc et alia facilè tenebit. Si enim vellem omnia fusè referre, prolixior evaderem.

Pronomen possessivum exprimitur per vocem mình, v. g. res sua, của mầy ; res nostra, của chúng tôi ; res vestra, của chúng bay. Sed meliùs est servare modum suprà expositum, præsertìm quandò æquales loquuntur inter se, et à fortiori quandò inferior Superiorem alloquitur ; dic igitur, của anh, res fratris ; của chú, res patrui ; của cậu, res avunculi ; của ông, res domini, &c.

Pronomen demonstrativum, hic, hæc, hoc, exprimitur per vocem nầy ; res h cæc, của nầy ; idem est pro iste, ista, istud, alia videri possunt in Dictionario.

Pronomen relativum qui, quæ, quod, per vocem là kẻ, kẻ, là sự, vel per vocem communem thuộc về, pertinere, exprimitur, v. g. frater est qui dixit, anh là kẻ đã nói ; liber qui est avunculi mei, sách thuộc về cậu tôi. Si verò realtivum designat superiorem, v. g. Deum vel Regem, tùnc non dicitur kẻ, sed ipsius loco oportet uti voce đấng vel đứng, Deus qui creavit cœlum et terram, Chúa là đấng dựng nên trời đất.

Pronomina verò indefinita magno sunt numero ; quis ? ai ? quid ? đi gì ? quicumque, ai ai mặc lòng, vel ai nấy. Quidam, có kẻ ; quisque, mỗi kẻ, aliquis, có kẻ, một đôi kẻ, &c. ista pronomina sunt etiam aliquandò interrogativa ? Infe verò phrasis sæpè utuntur voce chăng ? Ad designandam interrogationem, v. g. vales ne ? có sức khỏe chăng ? fecisti ne ? đã làm rồi chăng ? feci, đã. Ista vox đã, jam, exprimit interrogationem cui datur responsum. Undè aliquandò in responsione reperiuntur voces quæ interrogationem designant.

De Verbo.

Nulla est absolutè loquendo conjugatio verborum apud Anamitas ; attamen opere quarumdan particularum habent tria præcipua tempora, sic vox Mến significat amare, et tôi mến, ego amo. Adjiciendo vocem Đã, jàm, tùnc habebis præteritum tempus ; v. g. tôi đã mến, ego amavi. Particula Sẽ, futurum designat, v. g. tôi sẽ mến, ego amabo. Particula Hãy ante verbum, et quandofque Đi post verbum indicat imperativum ; v. g. hãy làm, fac ; lấy đi, accipe. Quandoquè imperativus modus per modum loquendi intelligitur ; v. g. đi, vade ; lại đây, veni hùc. Possunt tamen formari alia tempora ope particularum, v. g. imperfectum tempus formatur