Trang:Dictionarium Anamitico-Latinum.pdf/19

Văn thư lưu trữ mở Wikisource
Bước tới điều hướng Bước tới tìm kiếm
Trang này cần phải được hiệu đính.
xi

đương khi, vel khi ấy, cùm vel tùnc, aut khi, quandò, v. g. khi cha đến đây, thì tôi hãy còn theo đàng tội ; quandò pater venit hùc, tùnc ego adhùc sequebar viam peccati. Notandum est vocem hãy còn, adhùc, necessariam esse, ut ipsius oppositio cum voce khi, &c. quæ significat tempus præteritum indicet imperfectum tempus, quasi si diceretur, sequebar viam peccati quandò pater venit hufc ; pro præterito jam dixi. Formatur verò tempus plusquam perfectum isto modo ; v. g. amaveram, khi trước tôi đã mến, id est, ante amavi ; vel ut in isto exemplo, khi cha mẹ tôi chết thì tôi đã bỏ đàng tội, quandò pater et mater mei fuerunt mortui, tùnc ego reliqueram viam peccati. Notandum est vocem hãy còn, adhùc, necessariam esse, ut ipsius ippositio cum voce khi, &c. quæ significat tempus præteritum indicet imperfectum tempus, quasi si diceretur, sequebar viam peccati quandò pater venit hùc ; pro præterito jam dixi. Formatur verò tempus plusquam perfectum isto modo ; v. g. amaveram, khi trước tôi đã mến, id est, ante amavi ; vel ut in isto exemplo, khi cha mẹ tôi chết thì tôi đã bỏ đàng tội, quandò pater et mater mei fuerunt mortui, tùnc ego reliqueram viam peccati. De futuro et imperativo jam notavi suprà ; ad formandum subjunctivum tempus utuntur Verbo chớ chi, utinam, vel nếu, si ; v. g. amem, chớ chi tôi mến ; pro tempore imperfecto dicitur, chớ chi khi ấy tôi mến, utinam amarem tùnc temporis. Tempus præteritum sic indicatur, chớ chi tôi đã mến, amaverim. Intempore plusquam perfecto licet dicere, chớ chi khi ấy tôi đã mến, amavissem ; tempus futurum subjunctivi formatur per istas voces, khi sẽ đã ; v. g. amavero, khi tôi sẽ đã mến. Infinitivum tempus indicatur per ipsam vocem, v. g. mến, amare. Sed meliùs intelligitur, quandò duo sunt verba, tùnc secundum seu posterius designatur per prius ; v. g. oportet, debet, debemus amare, &c. phải mến. Perfectum et plusquam perfectum infinitivi temporis designatur modo generali sicut in linguâ latinâ ; v. g. amavisse, đã mến. Pro tempore futuro, amaturum, amaturam, amaturum esse vel fuisse, dicere fas est, sẽ yêu mến, vel sẽ phải mến, đã phải mến ; v. g. dico matrem amaturam esse, tôi nói mẹ sẽ mến. Puto præceptores monituros fuisse, tôi tưởng các thầy dạy đã phải bảo đều ấy. In gerundio amandi, dicitur đáng mến ; amando, cách mến ; amandum, vì mến, mà mến. In supino dicitur etiam mà mến, amatum. Participium præsens v. g. amans vertitur sicut vox substantiva amator, kẻ mến. In participio futuro ; v. g. amaturus, a, um ; dicitur kẻ sẽ mến ; hæc intelligantur de verbo activo quod vocare licet hành ngôn. Ad formandum verò verbum passivum quod nominari potest thọ ngôn, utntur plerumquè vocibus chịu, pati ; đặng, posse ; vel bị, subire ; v. g. amor, tôi chịu mến, tôi bị mến, vel tôi đặng mến, alia tempora conjugantur sicut in verbo activo servando semper unam de vocibus suprà dictis chịu, đặng, vel bị. Notandum est verò modum istum esse Europæum magis quàm Anamiticum ; ideo meliùs est quantùm fieri potest, vertere significationem passivam in activam ; v. g. amor à Deo, Đức Chúa trời mến tôi, Deus amat me ; modus iste magis arridet ingenio istius linguæ quam dicere, tôi chịu Đức Chúa trời mến. In tempore infinitivo, amari, dicitur chịu mến.

In præterito perfecto et plusquam perfecto amatum, amatam, amatum esse vel fuisse, dicitur đã chịu mến. In tempore futuro amatum iri. vel amandum, amandam, amandum esse vel fuisse, dicitur, sẽ phải chịu mến. In participio præterio amatus, amata, amatum, dicitur, đã chịu mến. In participio futuro amandus, amanda, amandum, dicitur, kẻ sẽ chịu mến, vel sẽ phải chịu mến. In supino amatu, dicitur cho đặng chịu mến, vel mà mến. Qui plura voluerit, adeat Dictionarium Latino-Anamiticum Paginâ XIVà et sequentibus.

De Adverbio.

Abundat adberbiis ista lingua, sive ad significandam quantitatem, ut multùm, nhiều ; parùm, ít ; sivè ad significandum locum, tempus et alia ut videre est in decursu Dictionarii Latino-Anamitici.

De Præpositione.

Præpositiones istius linguæ respondent sub multo repectu præpositionibus linguæ latinæ ; v. g. à, ab, abs ; bỡi, tại, vì ; supra, trên ; infra, dưới &c.

De Conjunctione

Anamitæ habent voces quæ conjungunt verbum cum Verbo, phrasim cum phrasi ; v. g. et, exprimitur per