Trang:Dictionarium Anamitico-Latinum.pdf/23

Văn thư lưu trữ mở Wikisource
Bước tới điều hướng Bước tới tìm kiếm
Trang này cần phải được hiệu đính.
xv

aliud præcedit aut subsequitur, cujus rationem inquirendam studiosis relinquimus. Sed nunquam vertit illud in adverbium quandò est sermo indefinitus. Hìnc non dicitur indefinitè sic : chim bay cho mau, pro avis volat celeriter. Ex locorum circumstantiis aliquandò cho đến đỗi. significat usque ad extremum, ad ultimum. Cho hay, peritè, aptè, pulchrè. Cho nên, autem benè, ritè vel legitimè ; (ut suprà.)

Verbum muốn, significans velle, desiderare ; đáng, dignum esse, mereri ; định, statuere ; liệu vel toan, deliberare, moliri ; làm, facere, et quædam alia his similia, nisi aliud verbum immediatè subsequatur, semper postulant post se hanc particulam cho, et nominativum præsertim personalem ei proximè apponi ; v. g. muốn cho người ấy. velle ut ille homo. Nam nisi particula cho, hìc exprimatur, vel esset magnus solœcismus vel significaret affectum malum haberi ergà illum ; làm cho con cháu mắc tội, fecerunt ut posteri inciderent in peccatum. Cha định cho anh, pater statuit ut tu frater. Đáng cho Chúa thưởng, dignus vel meretur ut Deus remuneret.

Dixi nisi, nam optimè dicitur : muốn khỉ ngụy, velle excitare rebellionem. Toan làm, deliberat facere ; định phải, statuit oportere.

Chớ, interdùm significat at ; v. g. tôi nói làm vậy, chớ anh nói làm sao ? Ego sic sentio, at tu frater quomodò sentis ? Iuterdum æquivalet particulæ num, vel compositæ; v. g. chớ ai chẳng thông lẽ ấy ? Num quis non penetrat seu perspectam rationem illam habet ? vel separatæ : v. g. chớ tôi chẳng thấy ? Num ego non video ? Chớ et Sao conjunctìm positæ prior significat at, posterior vero cur ; v. g. chớ sao anh để vợ đi ? At cur tu frater repudias uxorem tuam ? Separatim positæ, prior etiam æquivalet num, posterior autem quid compositis ; v. g. chớ anh chẳng biết sao ? Numquid ignoras frater ? Alterutra sæpè subauditur : v. g. chớ anh chẳng biết ? vel anh chẳng biết sao ?

Chớ et làm sao immediatè positæ significant quoque at cur ; v. g. chớ làm sao mà ăn ở làm vậy ? At cur fit ut gerat se isto modo ? Sed mediatè positæ, prior æquivalet at, posterior æquivalet voci quid aut quomodò ; v. g. chớ bây giờ con tính làm sao ? At nunc fili, quid seu quomodò deliberas ? Cha định thể ấy, chớ anh em nói làm sao ? Pater hoc modo statuit, at vos fratres quomodo dicitis ?

Interdùm significat ne prohibitivam ; v. g. chớ khá, ne fas sit ; ne liceat. Chớ hề, ne unquam.

Mà chớ. in initio membri phrasis alicujus posita significat et ne ; v. g. phải ở khiêm nhượng mà chớ ở hỗn hào, oportet te gerere humilem, et ne petulantem. Sed in fine alicujus versûs vel phrasis posita denotat utique vel non aliter ; v. g. ai giữ mình thể ấy, thì đẹp lòng chúa mà chớ, qui se eo modo servat, placebit Deo utique ; vel indicat alios loquendi modos ; v. g. gặp chăng hay chớ, si assequitur benè est, si non, nihil indè ipsi. Nói cho phải chớ, mà ; verè quidem ità dici potest, sed. ...

Chốc vel Chúc, hæ particulæ post aliquod verbum positæ æquivalent particulæ met compositæ, v. g. tôi chúc, egomet. Chúc, in fine alicujus membri posita est particula rescientis vel affirmantis ex re derepentè intellectâ ; v. g. chúc ấy, in illo instanti ; statim, thóat chúc.

Chưng, hæc particula anteposita nominibus temporum, aut quarumdam rerum significat in ; v. g. chưng ngày, in die ; chưng tay Đức Chúa trời, in manibus Dei ; chưng thuở, in tempore ; hæc insuper à litteratis sumitur loco, à, ab, abs, pro, ad, &c.

Có, hæc anteposita verbis immediatè, aut significat esse, et verbum subsequens æquivalenter positum in participio ; v. g. có biết, sum, es, est, &c. cognoscens ; aut significat habere, et verbum postpositum æquivalens Nomini verbali derivato ; v. g. có hay, habere notitiam ; aut quod verius, est particula affirmativa opposita negativis, không, chẳng, inferens simpliciter affirmationem verbo, hìnc quandò facta est quæstio ; v. g. nó có biết chăng ? ille cognoscit ne ? si non cognoscit, negativè respondetur không, chẳng. Si secùs, respondetur affirmativè có, pro có biết ; in hoc sensu non solùm ante verbum, sed etiam ante nomen vel adverbium ponitur ; v. g. có kẻ, quidam, quædam ; có đâu, quí, ubì, undè.

Con, modò est pronomen generale vel speciale personarum in communi vel in particulari sumptarum. Generale convenit vel hominibus in communi respectu brutorum ; v. g. con người ta, homo ; vel parvulis respectu omnium aliorum hominum ; v. g. con thơ, infans ; con ranh, abortivus ; vel grandioribus aut grandius-