Trang:Dictionarium Anamitico-Latinum.pdf/38

Văn thư lưu trữ mở Wikisource
Buớc tưới chuyển hướng Bước tới tìm kiếm
Trang này cần phải được hiệu đính.
xxx

undènam sine motu, alterutrâ subauditâ, verbum non subauditur : v. g. thầy có hay đâu ? nào thầy có hay ? nào composita cum chi aut gì pro quid aut aliquid accepta, nunquàm cum eâ conjunctìm manet, quarum prior non verò posterior subintelligi potest : v. g. nào loài vật có biết gì ? ecquid animalia bruta cognoscunt ? nào ta ân cần những việc gì ? nos incumbimus quibusnam rebus ?

Quandò nominibus substantivis immediatè est postposita, idem est ac pronomen relativum, qui, quæ, aliquis, &c. quispiam, &c. quilibet aut qualis sivè interrogativè, sivè relativè, sivè indefinitè acceptum : v. g. người nào, homo qui, homo quis, homo qualis, aliquis homo ; cách nào, aliquis modus, modus qui, qualis modus, quomodò, qualiter ; thể nào, idem ; dường nào, idem ; khi nào, quodlibet tempus, tempore quo ; ngằn nào, aliqua quantitas, quantitas quæ, seu quantus, a, um, quantò.

Nào et nấy, unaquæque post unumquodque nomen posita, prior æquivalet, quilibet et quivis, &c. posterior autem suus, a, um, vel cum suo, suâ, suo ; v. g. người nào việc ấy, phải làm cho cẩn thận, quilibet homo suum opus susceptum debet exactè adimplere ; chum nào nắp ấy, quodvis vas cum suo operculo ; người nào gói ấy, cấp nách theo tôi, quilibet homo suam sarcinam sub axillâ gestans me sequatur ; vel posterior æquivalet pronomini, ille, illa, illud ; v. g. ngủ ngày nào tối ngày ấy, quaalibet die dormit, id usque ad noctem diei illius ; chơi đêm nào sáng đêm ấy, quâvis nocte ludit, id usque ad auroram noctis illius ; vel prior est qualis, posterior est talis ; v. g. cha nào con ấy, qualis pater talis filius.

Attamen nào et gì aut chi pro, qui, quæ, quod, sumptæ, à se sic differunt, quod nào significat, qui, quæ, quod, in particulari distinctum ab aliis sine ullâ mentione de ejus naturâ, proprietate, essentiâ, aut nomine, idque non solum relativè, sed etiam interrogativè aut indefinitè, v. g. cây nào, quæ arbor ; in particulari distincta ab omnibus aliis in communi sumptis, con cá nào, quis piscis, in particulari distinctus ab omnibus aliis piscibus.

Chi aut gì, verò significat, quis, quæ, quod ; propriè dictum, seu cujus est naturæ, essentiæ, proprietatis vel speciei alicujus distinctæ ab aliis speciebus, idque etiam tàm relativè, interrogativè, quàm indefinitè, v. g. sự gì. quod negotium, propriè dictum et distinctum ab omnibus aliis in communi acceptis ; con cá gì, qui piscis, distinctus in specie, ab omnibus aliis speciebus, seu cujus nominis est, &c. cây chi, quæ arbor, cujus est proprietatis aut speciei vel nominis inter omnes arborum species ; cây chuối gì, quæ ficus, seu cujus est speciei aut nominis ex omnibus ficubus in communi sumptis.

Sed cum dictionibus sequentibus hæ indiferenter ponuntur, v. g. chi phải, nào phải, quid necesse ; khác nào, nào khác, khác chi, chi khác, khác gì, gì khác, quid differt.

Nào hề, chi hề, hề chi, hề gì, quid spectat, attinet, pertinet ; chi hề vel nào hề, significat etiam num unquam vel nec unquam.

Nây, iste, ista, istud ; est limitata, solumque conjungitur cum nomine bên ; ut, bên nây, ista pars, ista parte.

Nầy, iste, ista, istud ; vel ecce iste, ista, istud ; v. g. nầy là, ecce iste est, ista est, &c.

Quamvis hæc de præsenti dicatur, tamen quandò volunt renovare rem præteritam et ad præsentiam revocare, hâc utuntur, vice, versâ quandò volunt præsentem removere utuntur particulâ ấy, sic etiam adverbium kìa, pro re remotâ sumptum adhibent pro re proximâ.

Nên, fieri, accidere ; cho nên, fit ut ; aliquandò subauditur particula cho, v. g. vậy nên phải chết, re sic positâ fit ut moriatur ; ex locorum circumstatiis nên sola vel cho nên, sumitur pro, rectè, benè, legitimè. Vide Cho.

Nên significans, fieri, accidere ; semper subauditur inter bỡi et mà, bỡi đâu et mà, nhơn vì et mà, vì et mà, v. g. bỡi đâu mà ra sự làm vậy ? undè fit ut res eò loci deveniat ? Vide Mà.

Nên nỗi, causa cur fit ; vel res eò loci devenit. Ai làm nên nỗi nứơc nầy ? quis effecit ut res eò loci deveniat ? cho nên nỗi, causa cur fit ut.

Aliquandò sumitur pro in, nempè in alium statum, v. g. chim hạc hóa nên rùa, avis hạc (longævæ vitæ typus,) evadit in testudinem, (quæ ipsa etiam est longevæ ætatis omen.) Con khỉ trở nên ông thánh, simius evadit in sanctum virum, (fabulæ ethnicorum.) Trộm cướp trở nên quân tử, fur et latro convertitur in eximium virum ; hæc cum significet fieri, quandò cum quibusdam verbis immediatè est posita, designat aliquid à non esse fieri