Trang:Dictionarium Anamitico-Latinum.pdf/46

Văn thư lưu trữ mở Wikisource
Trang này cần phải được hiệu đính.
xxxviii

Ví, modò pro verbi gratiâ, sicut ví dụ, ví dụ như, verbi gratiâ si ; ví như, idem ; modò pro supposito : ut, ví như, supposito si ; ví bằng, idem ; modò pro in nempè in similitudinem, in modum, &c. ut ví dường, in similitudinem ; ví thể, in modum.

Vì, aliquandò pro causa seu ratione, vel causans, vel causante : ut, vì ai, cujus causâ seu propter quem ? vì cớ nào, quâ causâ causante, seu propter quam causam ? bỡi vì sự ấy, vel nhơn vì sự ấy, propter causam rei illius, seu protereà, quapropter ; aliquandò pro quia : ut vì anh chẳng rõ, quia tu frater non clarè cognoscis ; vì chưng, pro quia apud ethnicos nunquam ferè invenitur, et forsan difficile ab ipsis intelligitur, melius igitur eâ abstinere.

Vô, ejusdem significationis est ac vào, una pro aliâ poni potest ; prætereà cum illa sinica est, quandò ante nomina sinica ponitur, vel significat sine : ut, vô tội, sine peccato ; vô tình, sine affectione ; vel æquivalet præpositioni in compositæ et privationem significanti : v. g. vô nhơn, inhumanus ; vô ân, ingratus ; vô số, innumerabilis ; vô cùng, infinitus.

Vơ, absurdè, indifferenter.

Vốn, ex se, ex naturâ suâ, ex essentiâ suâ, intrinsecè, essentialiter, principaliter : v. g. vốn Đức Chúa trời lòng lành vô cùng, Deus essentialiter, intrinsecè, infinitè misericors ; qui hâc particulâ utuntur pro alio sensu nunquam rectè utuntur.

Vừa, aliquandò pro secundum, juxta ; ut, vừa ý, secundum vel juxta voluntatem, intentionem ; vừa chừng, juxta temporis vel loci aut rei terminum, mensuram, quantitatem ; aliquandò pro mediocriter : v. g. vừa vừa, geminata ; vel vừa vậy, aut vừa vừa vậy, mediocriter sic, ne quid nimis ; aliquandò pro proportionatè, proportionatus : v. g. vừa đôi, vel vừa cặp, par proportionatum ; áo nầy chẳng vừa, hæc vestis non est proportionata ; aliquandò pro sufficiens, suffcienter : v. g. một bữa ăn một bát cơm thì vừa, pro unâ comestione una scutella orizæ jam est sufficiens ; aliquandò pro convenienter : v. g. vừa con mắt, convenienter, seu convenit aut placet oculis ; vừa tính mỗi người, convenienter seu convenit naturæ singulorum ; vừa lỗ miệng, convenienter seu arridet palato ; vừa phải, par est ; làm cho vừa phải, agere ut par est ; vừa khi, dùm, in instanti quo ; vừa thuở, Idem.

Vuối, hæc idem est ac cùng, et una pro aliâ accipi potest præterquam vuối tôi, quæ etiam significat nos, scilicet, ego et qui mecum sunt, exceptâ secundâ personâ audiente. Vuối tôi, sic significans etiam differt à chúng ta, quæ significat nos nempè ego loquens et ii qui mecum sunt meque audiunt ; qui urbaniter et humiliter alloquuntur eminentiores superiores, addentes chúng se sic nominat, v. g. chúng vuối tôi. Quidam legunt vối vel với vel mới loco vuối.

Xong, cum hæc vox significet extricatus, a, um, quandò in vulgaribus sermonibus in fine phrasis absolutè ponitur auditurque interdùm xỏng pronuntiata, significat et sic res de quâ agitur extricata erit et expedita.

Xưa, olim, seu præterito tempore ; xưa kia, idem ; thuở xưa, idem ; khi xưa, idem ; ngày xưa, diebus paulò præteritis ; năm xưa, præteritis annis.

Xuống, hæc post quædam verba aut eorum casus posita, significat de superiori loco graduve ad inferiorem, et sic æquivalet particulæ de compositæ et significanti deorsùm : v. g. chảy xuống, liquorem decurrere ; chạy xuống, pedibus decurrere ; ngã xuống, decidere ; hạ xuống, deponere ; để xuống, idem ; đi xuống, descendere, devenire ; sæpissimè verbum đi vel chảy subintelligitur, v. g. nước xuống đây, aquam hùc descendere ; xuống thế, descendere in mundum ; post hanc vel compositam vel loco verbi supradicti sumpta, sæpè exprimitur particula dưới significans in, nempè in inferiorem locum : v. g. đi xuống dưới hang, descendere in antrum ; xuống dưới lòng vét, descendere in sentinam.

Deniquè à majoribus ad maxima hujus linguæ philologum evehentes, versificationis anamiticæ ipsi elementa proponamus.