Trang:Dictionarium Anamitico-Latinum.pdf/9

Văn thư lưu trữ mở Wikisource
Bước tới điều hướng Bước tới tìm kiếm
Trang này cần phải được hiệu đính.


MONITUM.

AMICE LECTOR,

Hoc opus fuit primò incœptum à viro linguâ Cocincinensi doctissimo, nempè Illustrissimo et Reverendissimo Josepho Georgio Petro Pigneau Episcopo Adranensi nec non Vicario Apostolico Concincinæ. Ipsius nomen in ævum celebrabitur, siquidem dignum laude virum fama vetat mori. Igitur non est mens nobis præconium ipsi tribuere, haud equidem arbitramur nos hoc posse dignè perficere. Opus majus non tàm mole quam re, idem Præsul Illustrissimus confecerat, sed codex autographus adeò desiderandus, anno 1778, evasit præda ignis incendio collegii Anamitici, in Provinciâ Cà mau, tùnc constituti. Eximiæ etsi parvæ nobis supererant reliquiæ hujus operis, quas nos qui tanto viro, quamvis impares, in eodem Vicariatu Apostolico successimus, eas recolligere et recognitione factâ, plurimis vocibus, Grammaticâ, Tractatu particularum, Commentatione versificationis Anamiticæ, Horto florido, nec non Tabulâ Clavium Characterum, pro viribus adaugere et in lucem edere conati sumus. Animi nostri propositum fuit Missionarios Sancti Evangelii præcones in Imperio Anamitico, Alumnos indigenas, et viros litteraturæ extraneæ cupidos, in hujusce linguæ studio sublevare. In viatorum et mercatorum utilitatem adjecimus in supplementi modum, Vocabularium Anglicum, Gallicum, Latinum et Cocincinense, quod ad mojorem convenientia, ad calcem Dictionarii Latino-Anamitici, sicut et Tabulam Geographicam ejusdem Imperii, posuimus.

Præcipuum nùnc nobis incumbit pauca de characteribus nec non de linguâ Anamiticâ delibare. Dubium non est quin Anamitarum lingua à Sinensi ortum ducat. Ipsorum enim characteres non tantùm magnam habent affinitatem cum Sibensibus, sed vel integrè vel particulatìm ab ipsis mutuantur. Attamen utriusque gentis characteres seu hieroglyphi talem subiere communtationem, ut neque legendo, neque loquendo se invicem intelligant. Qui ex honestâ oriuntur familiâ Sinensibus characteribus dant operam, illi enim characteres in ususunt apid Anamitas tùm in legibus tùm in supplicibus libellis et aliis. Qui magna spectant, vel honoribus dignitatibusque inhiant, toto pectore animique impetu in characterum Sinensium studium incumbere debent, et hos scribendo characteres cum Sinensibus colloqui possunt, adeò diversus est pronunciationis modus inter utramque gentem, ut aliter sermonem mutuum habere nequeant. Undè duæ linguæ usurpantur in Cocincinâ; scilicet, lingua Doctorum, seu lingua Sinensis, et lingua communis quæ in usu quotidiano ab omnibus adhibetur et de quà nùnc sermonem habemus.

Lingua communis, equidem characteribus scribitur Sinensibus, sed sæpè evenit, ut isti characteres neque pronunciationem neque sensum linguæ Sinensis servent. Ex iis alii quandòque servant significationem Sinensem, sed modo diverso pronunciantur; ut, v. g. homo, Sinenses pronunciant Jîn, alii Jen, Anamitæ verò pronunciant Nhơn. Alii pronunciationem fermè retinent; ut, pater, cha; qui etiam chá à Sinensibus enunciatur, sed non indicat eamdem rem ac Sinenses, siquidem chá in linguâ Sinicâ significat irasci, et in linguâ Anamiticâ ipsius sensus est pater. Ex iss alii ferè eamdem pronunciationem et sensum retinet, sed illo etiam utuntur ad sensum longè deversum cum pronunciatione longè deversâ à charactere Sinensi, ut clarum, qui ab Anamitis enunciatur Minh, et à Sinensibus Ming vel Mim, pro modo diverso scribendi ab Europæis usurpato, et clarum significat apid utramque gentem. Sed etiam idem character ab Anamitis ad-