Trang:Dictionarium Annamiticum Lusitanum et Latinum (Bayerische Staatsbibliothek).pdf/643

Văn thư lưu trữ mở Wikisource
Bước tới điều hướng Bước tới tìm kiếm
Trang này cần phải được hiệu đính.

lingvae annamiticae

sev

Tvnchinensis

brevis declaratio

Viciniora Orientali plagæ idiomata præcipuè verò. Cinenſe & Tunchinenſe, & ex parte etiam Iaponenſe, artem illa addiſcendi habent à noſtratibus linguis longè diuerſam: carent enim omninò generibus: declinationes etiam non habent propriè neque numeros; Tunchinica certè lingua, de qua nunc agimus, nulias habet coniugationes, tempora nulla aut modos: ſed hæc omnia explicantur, vel per aliquarum particularum additionem, vel ex antecedentibus & conſequentibus ita collinguntur, vt qui peritiam linguæ habent, benè percipiant tempus, aut modum, & numerum, qui ſiguificatur[đính chính 1] in oratione prolata, imò ſæpè idem ipſum ipſum vocabulum habet ſignificationem nominis & verbi, & ex adiunctis facilè poteſt intelligi an eo loco talis vox ſit nomen, aut verbum

Duo tamen præcipuè ſunt in hoc idiomate notanda, è quibus tanquam fundamentis tota ratio benè addiſcendæ huius linguæ pendet, ita vt ſine illis à noſtratibus hæc lingua vix teneri poſſit; ſicuti enim homo conſtat ex corpore & anima, ſic etiam hoc idioma conſtat ex characteribus quibus à nobis conſcribieur[đính chính 2], & ex tonis ſeu accentibus quibus notatur & pronunciatur: quibus duobus priùs explicatis & poſitis tanquam fundamentis, de partibus Orationis, & præceptis in ipſa oratione ſeruandis agendum poſtea.

De
  1. Sửa: ſiguificatur được sửa thành pro ſignificatur: chi tiết
  2. Sửa: conſcribieur được sửa thành conſcribitur: chi tiết