Bước tới nội dung

Trang:Dictionarium Annamiticum Lusitanum et Latinum (Bayerische Staatsbibliothek).pdf/644

Văn thư lưu trữ mở Wikisource
Trang này đã được hiệu đính, nhưng cần phải được phê chuẩn.

De literis & ſyllabis quibus hæc lingua conſtat

CAPVT I.

NOn agimus hic de characteribus quibus Tunchinenſes ſeu Annamitæ vtuntur in ſuis ſcriptionibus, qui ſunt difficillimi, & penè innumeri, præcipuè ij quibus ſuos conſcribunt libros qui ſunt ijdem ac Cinenſes, & ad numerum octuaginta millium peruenire dicuntur: totamque vitam in ijs addiſcendis inſumunt illæ nationes nec tamen vllus vnquam ad omnium perfectam notitiam peruenire conſueuit.

Noſtratibus igitur literis vtimur & paucioribus & longè facilioribus, quia Tunchinenſes in ſua lingua noſtras omnes exprimunt literas excepto vno, z, nam quamuis etiam propriè noſtrum, f, non exprimant ſed potius, ph, ſeu φ Græcum, tamen etiam ad hoc exprimendum vtimur noſtro, ph, quia ſic facilius & commodius abſque confuſione noſtri alphabeti elementis vtimur. Verum quidem eſt quatuor de nouo literas nostro alphabeto fuiſſe additas ad exprimendam pronunciationem aliquam propriam huius Tunchinenſis linguæ, quam nostri characteres non exprimunt: hæ autem literæ ſuperaddite ſunt tantum quatuor, duæ vocales, ſcilicet, ơ, & ư, & duæ conſonantes & đ quarum virtus nunc explicabitur cum aliarum literarum valore.

A, est duplex, vnum clarum ſicut noſtrum vt, an, quies; & aliud ſubobſcurum quod non ita hiante ore pronuntiatur vt ân, occultare.

B. Eſt etiam duplex unum commune vt, ba, tria & iſtud quidem, non eſt omninò ſimile nostro ſed pronuntiatur non emittendo ſed potius attrahendo ſpiritum in ipſo oris ſeu labiorum hiatu ac ſi quis vellet proferre m, & postea proferat, b, alterum