Bước tới nội dung

Trang:Dictionarium Annamiticum Lusitanum et Latinum (Bayerische Staatsbibliothek).pdf/645

Văn thư lưu trữ mở Wikisource
Trang này đã được hiệu đính, nhưng cần phải được phê chuẩn.

alterum . pronunciatur ferè vt β Græcum vt, ꞗĕaò ingredi, non eſt tamen omninò ſimile noſtro, V, conſonanti, ſed paulo aſperius, & in ipſa labiorum apertione pronuntiatur ita vt ſit verè litera labialis, vt Hebræi loquuntur, non autem dentalis.

C. Eſt in vſu in principio dictionis vt, , piſcis, & in fine vt ác, ludere; vtemur autem litera, c, in principio tantum cum vocalibus a, o, ơ, ư, & u, nam pro literis e, &, i, vtemur vel litera k, vel litera ſ; vt infra: vtemur etiam, c, cum, h, ad exprimendum quod Itali ſcribunt, cia, nos autem dicemus, cha, quia apud luſitanos ita eſt in vſu, & in libris etiam ſcriptis in lingua Tunchinenſi ita vſus inualuit, vt, cha, ſit idem quod apud Italos cia, &, che, idem quod, ce, apud eoſdem: & ſic de omnibus alijs literis vocalibus cum ch, quæ pronunciantur more luſitano, non Italico nec Latino, quia ſic commodius nobis viſum eſt.

D. Pronunciatur & valet idem quod, d, Latinum, cum aliqua tamen differentia, præſertim in vocabulis in quibus, d, affert ſecum literam, e, quaſi affixam, ſed non clarè pronuntiatam, vt dĕa, pellis; at quando non habet illud quaſi medium, e, affixum, eſt omnino ſimile noſtro, d, vt , caſa, in quibuſdam tamen Tunchinenſium pagis iſtud, d, pronunciatur vt, r, eſtque vitium linguæ, aliud đ notatur eo ſigno quia eſt omninò diuerſum à noſtro & pronunciatur attollendo extremum linguæ ad palatum oris, illamque ſtatim amouendo, abſque eo quod vllo modo dentes attingat vt đa đa, perdix: & hæc litera eſt valdè in vſu in principio dictionis.

E, datur duplex; alterum commune & clarum vt em, frater vel, ſoror, natu minor: alterum ſubobſcurum & quaſi clauſum vt, ệm[đính chính 1], ſuauis mollis: oppoſitum aſpero aut duro.

F. Vel potius ph. quia non ſupponit labia diſiuncta vt noſtrum f. ſed potius illa in pronunciatione ſeu prolatione ſuauiter diſiungit cum aliquo flatu, quare in dictionario non vtemur litera f. ſed ph. quia libri iam conſcripti ſic uſurpant.

G, Eſt

  1. Sửa: ệm được sửa thành êm: chi tiết