Bước tới nội dung

Trang:Dictionarium Annamiticum Lusitanum et Latinum (Bayerische Staatsbibliothek).pdf/647

Văn thư lưu trữ mở Wikisource
Trang này đã được hiệu đính, nhưng cần phải được phê chuẩn.

cucurbita Indica; notandum tamen, nos vſuros, y, in fine quando fit diphtongus cum diuiſione ſyllabæ, vt éy ille; quando vero ſcribemus cum, i, vocali, eſt ſignum non diuidi ſyllabam vt ai, quis: non vtimur duobus punctis ſupra vocales, ad vitandam ſignorum multiplicitatem ſufficiet ſemel admonuiſſe, i; in fine poſt aliam vocalẽ non facere aliam ſyllabam diſtinctam cum vero ſcribitur per, y, Græcum, tunc diuiditur ſyllaba vt, cai. ſuperior: cây. arbor. In principio etiam, maximè ante aliam vocalem vtemur, y, Græco ne quis accipiat pro conſonante vt yêó, debilis; yả, cacare.

K. Eſt in vſu cum vocalibus e, & i, vt Kể numerare, ſcriptor quia ad alias literas vtimur, c, vt ſupra notauimus in litera, c; attamen cum, h, vtimur k ad omnes ſyllabas vt, khác, aliud; & valet idem quod χ Græcum, vt ſupra notauimus in litera, h.

L, Eſt in vſu maximè in principio vt , folium; hac autem litera omninò carent Iapones, ſicuti Cinenſes carent r. vnde obiter nota Latinam linguam melius pronunciari à Tunchinenſibus quam ab illis præterea Tunchinenſes habent l, liqueſcens adiunctum alijs conſonantibus vt blả ſoluere; Ac licet in aliquibus Prouincijs ſeu pagis dicitur, t, loco, b, vt tlả ſoluere, in curia tamen eſt vſus, b; additur etiam pót, m, vt mlẽ ratio, aliquando etiam ſed rarò additur ad p vt plàn deuoluere, alij, làn, ſine p. at cum literat, additur, l, ſapiſſimè vt tla, condire; tle, canna indica: multi autem pronunciant per, t, multa huiuſmodi vocabula, quod vſus docebit.

M. Eſt in vſu tam in principio quam in fine vt, ma, mors: & in fine ſed pronunciatur benè compreſſis labijs vt mâm, menſa paruula, quod notandum proluſitanis[đính chính 1] ne confundant, am, &, ao᷄, quæ in hoc idiomate ſunt diuertiſſima, & ſæpè ſunt in vſu, vt am, artifex eximius &, ao᷄, apis, mám, piſcis ſale conditus, & o᷄ unguis.

N. Eſt in vſu tamin principio quam in fine vt, non, immaturus;

  1. Sửa: proluſitanis được sửa thành pro Luſitanis: chi tiết