Trang:Dictionarium Annamiticum Lusitanum et Latinum (Bayerische Staatsbibliothek).pdf/649

Văn thư lưu trữ mở Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Trang này đã được hiệu đính, nhưng cần phải được phê chuẩn.

credere: in fine pronunciatur cum quadam inflexione & percuſſione linguæ ad palatum vt, bụt, idolum: ſic cum ea linguæ inflexione pronunciatur etiam in principio quando habet, r, adiunctum vt, tra, conferre, ſeu examinare.

V, Est in vſu, tum vocalis, tum etiam conſonans: vocalis quidem tam in principio vt, u, mê, idiota rudis; quàm in medio vt in lingua Latina cum litera, q, vt, qua, tranſire: & interdum cum g, vt in lingua Italica, ut, guet, luna, & tunc liqueſcit: eſt etiam in fine, & tunc uel cum apice ſemicirculari qui ſignificat quid medium inter, m; &, n, ut, cu᷄, ſimul, uel ſine illo ut, , umbella, uel eitam cum alia uocali ut càu pons; Vbi notandum quod quando ponitur in fine, u, poſt, a, tunc intelligitur quaſi duplex ſyllaba, ſicuti apud Latinos cùm adhibetur duplex punctum ſuper uocales, ut, aër; cùm uerò poſt, a, pomitur, o, tunc illigitur diphtongus ut, cao, altus, ne multiplicentur ſigna, quæ pariant confuſionem.

ư, Eſt ualdè in uſu & pronunciatur fermè ſicut u, ſed dilatatis hinc inde labijs ut ưa, fauere, mưa, pluuia: dữ, malus, aut ferus.

X. Eſt etiam ualdè in uſu & pronunciatur ſicuti apud luſitanos, uel certè ut, ſc, apud Italos ut, xa, diſtans; xe, currus.

Vocales igitur in hac lingua ſunt omninò ſeptem ideſt a, e, i, o, u, quibus adduntur, ơ, &, ư, ut diximus: utemur etiam y, Græco, præcipuè in fine, ad ſignificandam syllabæ diniſionem, ne cogamur uti duobus punctis, ſicuti in latino ấer, ne multitudo ſignorum pariat confuſionem. Sufficit ſemel monuiſſe quotieſcunque utimur, y, Græco, tunc illud exprimere ſyllabam diuerſam, ut, yả, excrementa egerere: éy, ille, dạy docere, ut ſupra in litera, i, iam notatum.

Ex dictis uocalibus componuntur diphtongi, ai, ao, ei, eo, & i, antecedens omnes alias uocales, poſtpoſitum literæ, g, ut, gia gie, &c. more Italico pronunciatum oi, ei, ao᷄, ou᷄, ơi, ui, ưi. quæ vſus docebit.

De