De Accentibus & alijs ſignis in vocalibus.
CAPVT II.
DIximus accentus eſſe quaſi animam uocabulorum in hoc idiomate, atque ideò ſumma diligentia ſunt addiſcendi. Vtimur ergo triplici accentu linguæ Græcæ, acuto, graui, & circumflexo, qui quia non ſufficiunt, addimus iota ſubſcriptum, & ſignum interrogationis noſtræ; nam toni omnes huius linguæ ad ſex claſſes reducuntur, ita ut omnes prorſus dictiones huius idiomatis ad aliquam ex his ſex claſſibus ſeu tonis pertineant, nulla uoce prorſus excepta.
Primus igitur tonus est æqualis, qui ſine ulla uocis inflexione pronunciatur, ut ba, tres: quod ita uerum eſt, ut etiamſi quis aliquem interroget per uocem, chang, nullo notatur accentu, quod ſi inflecteretur uocis tonus, tunc eſſet alia ſignificatio: uoces itaque quæ hunc æqualem habent tonum, nullo notantur aceentu; & hoc eſt ſufficiens illarum diſtinctiuum ſignum, cùm omnes aliæ ſuum accentum habeant. Secundus tonus est acutus, qui profertur acuendo vocẽ, & proferendo dictionem, ac ſi quis iram demoſtraret, ut bá concubina Regis, uel principis alicuius uiri.
Tertius eſt grauis, & profertur deprimendo uocem, ut bà, auia, uel Domina.
Quartus eſt circumflexus, qui exprimitur inflectendo uocem ex imo pectore prolatam, & poſtea ſonorè eleuatam, ut ꞗã, colaphus, uel colaphizare.
Quintus uocatur ponderoſus ſeu oneroſus quia cum quodam pondere ſeu onere ex imo pectore prolata uoce exprimitur, & notatur cum iota ſubſcripto ut bạ, res derelicta.
Sextus