ſignificat maximam miſeriam, vel oppreſſionem cordis vt, tôi đã cực, ego iam perueni ad ſummam miſeriam: tôi đã cực lào᷄, ego iam ſum in extrema cordis oppreſſione.
Aduerbia quibus vtuntur ad aliquid exaggerandum ſunt, lám, ráp, giagiét, thay, ſignificant, valde, ſemper poſtponuntur, vt tốt lám, pulcher vel bonus valde: xấu, malus; xấu ráp, malus valdè: mlớn, magnus: mlớn giagiết, magnus valde: lành, bonus: lành thay, bonus valdè: ſemper autem poſtponuntur hæ partitulæ, interdum etiam adduntur duæ ad magis exaggerandum, ita tamen vt, thay, ſemper debeat eſſe vltimo loco, aliæ verò ſibi inuicem, vel præponantur, vel postponantur ad libitum, vt cao, altus: cao lám thay, altiſſimus: giagiét, interdum eſt particula admirantis, & aliquando ſola illa particula profertur, nullo alio addito ad explicandam admirationem, alicuius exceſſus.
De Pronominibus.
CAPVT IV.
PRimitiuorum pronominum eſt magna copia pro diuerſis gradibus & differentijs hominum.
In prima namque perſona qui ſunt valè ſuperiores reſpectu inferiorum vtuntur voce, tao, ego: vt pater cum filijs, dominus cum famulis, vir etiam cum vxore vtitur hac voce; ſic etiam cum quis alium paruipendit, vt pueri inter ſe, tao khién mầy, ego præcipio tibi: ſunt enim ferè ſemper correlatiua tao, ego: & mầy, tu: at cum quis iraſcitur alteri vtitur voce, tớ, ego: ngươi, tu: tớ làm chi ngưoi, ego quid curo te ?
Moderatior est locutio ſuperioris cum inferiori cùm dicit, ta, vel, qua, ego: vt dux cum militibus, ta nói cu᷄̀ bay, ego loquor vobis; Ad plurale, nos, vtuntur particulis, chúng, &, mớ, vt