Bước tới nội dung

Trang:Dictionarium Annamiticum Lusitanum et Latinum (Bayerische Staatsbibliothek).pdf/657

Văn thư lưu trữ mở Wikisource
Trang này cần phải được hiệu đính.

vt in alijs nominibus ſupra notauimus. Min, ego; nemo tamen illo poteſt vti niſi aliquem præeminentiæ gradum habeat præ illis cum quibus loquitur, & cum ijſdem particulis chúng, & mớ fit plurale.

Tôi, ego, eſt communis modus loquendi quo quis loquitur cum ſuperioribus quibuſcumque, quamuis iuxtà diuerſitatem ſuperioritalis alia ſint addenda, ſaltem cùm quis incipit loqui: nam cum illo ſupremo, quem in Tunchino vocant. Bua, & eſt Rex, vel Imperator antiquus, qui ſolum habet titulum & nomen, cum quibuſdam præeminentijs, cùm inquam, aliquis cum illo loquitur, ſemper ſaltem initio debet addere, tâu bua vạn tu᷄é, ideſt loquor cum Rege cui expeto decem mille ætatis annos, ſeu, Rex in æternum viue & reſpondet titulo, Veſtra Maieſtas, ſi verò quis loquatur cum Rege qui regnum administrat, aliquanto inferiori exordio loquitur ita tamen vt eumdem faciat ſenſum: dọu᷄ Chúa muân nam & reſpondet titulo, Veſtra Altitudo, at cum principibus viris vt filijs Regis, vel gubernatoribus Prouinciarum, thân đức ou᷄ muân tuểi; & idem ſignificat cum proportione gradus, & reſpondet titulo, Vestra Excellentia; & iſto ſolum titulo vti ſolent qui cum Rege Cocincinæ loquuntur: cum ſupremo Magiſtro rerum ad Religionem pertitium dicitur, bạch đức thày: & reſpondet titulo Vestra Paternitas. Denique cum quibuslibet alijs ſuperioribus infimi gradus, vel etiam cum æqualibus eſt paſſim in vſu, tôi chièng ou᷄: & reſpondet titulo, Veſtra dominatio: cum magiſtris qui docent literas est etiam in vſu, chièng thày, & cum alijs quibuſlibet magiſtris, etiam artium mecanicarum, diſcipuli cum magiſtro loquentes vtuntur hoc eodem titulo: at cum magistris ad Religionem pertinentibus expertus ſum peritiores vti titulo, thưa thày, etiam in Confeſſione Sacramentali quod reſpondere potest titulo, Veſtra Reuerentia. additur tamen, vel omittitur ad libitum vox, tôi, humilitatis, qua ſeruum me illius profiteor, cum quo loquor, cùm aliquis ex titulis ſupradictis orationi