vſu etiam pro externis & alijs qui talem conſanguinitatem non habent, nam vir cum vxore loquens, vel quilibet alius cum alijs paulò inferioribus vtitur voce, anh, frater natu maior: vxor tamen cum viro loquens ſemper debct[đính chính 1] vti voce, tôi, ancilla. Mulier quælibet cum paulò inferioribus loquens vtitur voce, chị, ideſt, Soror natu maior: ſic dicendum de alijs nominibus ſupra relatis, cha, Pater: mẹ, Mater: & ſic de reliquis quibus ſuperiores, vel ſeniores vtuntur reſpectu inferiorem, vel iuniorum.
Primitiuum ſecundæ perſonæ in ſingulari eſt ſolum, mày, tu: hac autem uoce non licet vti niſi cum valdè inferioribus, vel cum pueris loquendo: cum ſenibus vero non licet etiamſi ſint valdè inferiores gradu, vt famuli, ſed nomine illorum proprio vtendum vt Petrus, Ioannes & ſic præcipiendo dicitur, Petrus làm việc éy, Petrus faciat opus illud. vir cum vxore poteſt vti voce, mày, abſque iniuria, melius tamen vtetur voce, em, idest Soror natu minor, vel bạu, ideſt ſocia. his autem vocibus, em, &, bạu, modestè vtimur cum omnibus inferioribus etiam famulis. at cum Chriſtianis externis maximè ſi ſint prouectæ ætatis, homines vocamus, ou᷄, Domine; mulieres; bà, Domina: adoleſcentes, hăọc tlò, studioſe: puellas, con, Filia: at voce, con, quæ ſignificat tam Filium quam Filiam: vtuntur indifferenter Pater, & Mater, cum Filijs amanter loquentes. ſolos pueros licet vocare nomine illis impoſito ab infantia, quod vocant: tên tọuc, alijs enim eſſet contumelioſum, quomodo alij vocandi ſint paulò post dicetur. imò ſi ſint pueri nobiliorum nullo modo vocandi ſunt hoc nomine, niſi fortè à Patre, vel Matre; quin etiam in domo nobiliſſimorum, vt principum & ſimilium, non licet vſurpare illud ipſum nomen etiam ad alia occurrentia: vt quia quædam Gubernatrix exempli cauſa habuit ab infantia nomen, tién, quòd monetam ſignificat, non licet in domo illius, neque extra domum, eius domeſticis vti nomine, tièn, ſed debent dicere, tŏàn; idipſum reuerentiæ genus debent ſeruare