Bước tới nội dung

Trang:Dictionarium Annamiticum Lusitanum et Latinum (Bayerische Staatsbibliothek).pdf/661

Văn thư lưu trữ mở Wikisource
Trang này cần phải được hiệu đính.

pius tamen vtuntur nomine, thày, magister. nomen, anh, Frater natu maior, est magni honoris atque illo paſſim vtuntur inferiores cum ſuperioribus potiùs ætate quàm dignitate, ſic etiam Filij cum Patre loquentes vix vocant, cha, ſed, vel, anh, vel, chú, ideſt Frater minor Patris; vel, cậu, Frater Matris: & hoc nomine, cậu, cum honore uocantur communiter Eunuchi Regis aut Reginæ niſi illi ſupremam aliquam habeant dignitatem, tunc enim uocantur nomine illi dignitati competenti, & reliqui omnes in dignitate conſtituti nomine ſuæ dignitatis ſalutantur. Tunchini, ou᷄ chữâng, eſt nomen commune honoris in ſecunda perſona pro quolibet in aliqua inferiori dignitate conſtituto: at in Cocincina ſoli Filij aut Fratres aut proximè conſanguinei Regis hoc afficiuntur honore. Filius Matrem uix uocat nomine Matris, mẹ, ſed, uel uovat, chị, ideſt Soror natu maior; uel, , ideſt Soror Patris; uel, , idest Soror Matris, quod fortè aliqua ſuperſtitione non caret, maximè pro pueris quod fortè aliqua ſuperſtitione non caret, maximè pro pueris tenerioribus, cùm ſic à parentibus iubentur. Bác, ideſt patruus Patre natu maior, eſt in uſu cum ſuperioribus etiam magnis, modo non ſint ſupremæ alicuius dignitatis; eſt etiam in uſu pro fœminis grauioribus, non tamen ſupremæ dignitatis, nam. Mater Regis uocatur đức lão: Regina dicitur Chúa bà; Filia Regis, bà Chúa. reliqua uſus docebit.

Denique cum multos ſimul cum reuerentia alloqui uolumus, utimur particula pluralis numeri, phô, ut, phô ou᷄, Domini: phô bà Dominæ: uel dominationes ueſtræ

In tertia perſona pro inferioribus utimur particula, , ille: chúng nó, illi: at pro æqualibus, & multòmagis Superioribus, repetitur nomen honoris illius perſonæ. ut aliquam dignitatem aut præeminentiam illius ſignificemus: uox, người, ſignificat, ille, cum honore, ut con người, Filius illius &c, cùm tamen loquimur de Deo Patre, aut de Spiritu Sancto, aut de tota Sanctiſſima Trinitate, non poſſumus uti illa uoce, quæ hominem ſignificat cum honore & dignitate, ſed debemus repetere