Trang:Dictionarium Annamiticum Lusitanum et Latinum (Bayerische Staatsbibliothek).pdf/662

Văn thư lưu trữ mở Wikisource
Buớc tưới chuyển hướng Bước tới tìm kiếm
Trang này cần phải được hiệu đính.

re ipſummet nomen, ſeuperſonam de qua loquimur ut, con Chúa blời, Filius Dei: ſic etiam dicendum de Angelis. Quoad plurale in tertia perſona idem quod ſupra de nominibus; uel etiam quod de ſecunda perſona dictum eſt, debet etiam applicari tertiæ perſonæ.

Reciproca ſui, ſibi, ſe, explicantur per uocem, mình, ut, ai néy lo ſự mình, unuſquiſque curat res ſuas uel certè repetitur idem ſubſtantiuum ut, cha lo viẹc cha, con lo việc con, Pater curat negotium Patris Filius curat negotium Filij cum enim mình propriè ſignificet corpus, non niſi pro rationalibus habentibus corpus uſurpari proprie poteſt, ideſt pro ſolis hominibus.

Demonstratiua hic, hæc, hoc, nầy: iſte, iſta, iſtud, nầy: is, ea, id, éy, uel, nọ: ille, illa, illud, éy, nọ: ille alius, kia; te uero in aliquibus prnuincijs ut, đàng nọ đàng kia, illa uia, illa alia: viejc này viẹc nọ, negotium hoc, negotium illud, ideſt uaria negotia: ou᷄ nọ, ou᷄ Dominus ille & ille alius ſemper poſtponitur hoc pronomen ipſi nomin: ſignificat etiam ille cum contemptu de animatis, loco cuius honorando dicitur, người; de ſolis hominibus. illa eſt autem differentia inter, nẹ, &, , quod nọ cenſetur eſſe in recto, uel in eodem caſu cum ſubſtantiuo, cui additur: at additum & poſtpoſitum ſubſtantiuo, intelligitur eſſe ingenitiuo caſu: ut nhà nọ, domus illa: at nhà nó, domus illius habet uim pronominis poſſeſſiui, utuntur enim primitiuis in obliquo pro pcſſeſſiuis, ut cha tôi, Pater meus, ac ſi dicatur, Pater mei; cha mày, Pater tui, ideſt Pater tuus: cùm enim non habeant caſus, è duobus ſubſtantiuis quod poſtponitur intelligitur eſſe in genitiuo.