Bước tới nội dung

Trang:Dictionarium Annamiticum Lusitanum et Latinum (Bayerische Staatsbibliothek).pdf/9

Văn thư lưu trữ mở Wikisource
Trang này đã được phê chuẩn.

Ad Lectorem.

Hoc dictionarium tribus linguis, Annamitica ſcilicet, lnſitana, & latina conſtans tuis expono manibus & oculis, ope Sacræ Congregationis de Propaganda Fide: præmitto aliqua ad lingue Annamiticæ ſeu Tunkinenſis notitiam pertinentia, loco cuiuſdam Grammaticæ. hæc autem lingua non ſolum ad duo Regna ſatis ampla Tunkini & Cocincinæ pertinet, quibus adde tertium regnum Cau bàng, quod hoc eodem omninò vtitur idiomate: ſed etiam in alijs vicinis regnis, vt Ciampa, Cambogiæ, Laorum, & Siam vſui eſt. linguam autem Annamiticam præmittere in dictionario ſatius duxi, tum quia de illa nominatim eſt agendum & præcipuè, tum etiam quia ſic facilius poterit quilibet libros Annamiticos intelligere & interpretari: præterquam quod pro ipſis Annamitis erit vtilius, vt poſſint tam luſitanam quam latinam linguam addiſcere.

In hoc autem opere præter ea quæ ab ipſis indigenis didici per duodecim fermè annos quibus in illis regionibus tam Cocincinæ quam Tunkini