Bước tới nội dung

Từ điển Việt–Bồ–La/Congregationis de Propaganda Fide Cardinales

Văn thư lưu trữ mở Wikisource
Từ điển Việt–Bồ–La của Alexandre de Rhodes
Congregationis de Propaganda Fide Cardinales
❦❦❦

Eminentiſſimi, & Reuerendiſſimi Domini

sacræ

congregationis

de

Propaganda

Fide

Cardinales

❦❦❦

CVM diuinus ille ſpiritus Sanctos Apoſtolos ad vniuerſum ituros Orbem, omnem veritatem docuit, non illam ſolum in corde latere voluit ſapientiam ſed linguis omnium nationum ſic erudiuit, vt quam impia rebellio, ac ſuperbia filiorum Noe linguarum confuſionem, atque ignorantiam mundo pepererat, hanc humilis Diſcipulorum Chriſti obedientia, & demiſſio de medio tolleret. Quare in ſacroſancto illo Cœnaculo Montis Sion ſtatim apparuerunt diſpertitæ linguæ: nam cum Filivs, vt notat Nazianzenus, corpore ſenſibili, & conſpicuo nobiſcum habitaſſet, par erat, vt Spiritvs quoque ſenſibilis appareret ignearum in forma linguarum. Ad hoc igitur prototypum, ſeu Diuinum exemplar nunc quoquè factum Iætamur in Vrbe Orbis capite, in qua ſicuti Summus in terris incarnati Verbi Vicarius, tanquam vniuerſæ militantis Eccleſiæ viſibile caput ſe conſpiciendum exhiber, ita per purpuratos Patres Diuinum illum ignem Spiritvs, quo intus ardent, vel in purpura manifeſtantes, multiplicis idiomatis fiant propagatores, vt non ſolum vicinæ nationes, & antiquitati iam cognitæ audiant Magnalia Dei, fed & omnis regio, quæ ſub Cœlo eſt, remotiſſimaque vltimi Orientis Regna præteritis nondum audita ſæculis, audiant nunc, & annuncient quàm admirabile ſit nomen Domini in vniuerſa terra. Quid enim, quæſo, aliud eſt iam paucis ab hinc annis vigintiquinque diuerſarum ignotæ linguæ nationum, idiomata typis exprimere quam Verbi Diuini ſenſa, quorum Roma Deo iubente & armarium, & armamentarium eſt, tum ad alendum Optimi Maximi Paſtoris ouile, tùm ad irruentes lupos arcendos, in omnem terram diffundere, ac propagare? immo vero vt in fines Orbis terræ, quos Tunchinenſes, & Cocincinæ, hoc eſt, Vniuerſi Annamitæ occupant; facilius penetret Verbum Dei, nunc etiam veſtræ amplitudo munificentiæ Annamitæ gentis dictionarium iubet excudi, quod & Apoſtolicis viris ad eam vineæ Domini partem deſtinatis vſui ſit, ad Annamitarum reconditum idioma capiendum, vt ſcilicet illis poſſint Diuina explanari myſteria, & viciſſim Annamitæ ſimul cum ipſa Romana, & Apoſtolica Fide Romano etiam, & Latino idiomati aſſueſcant. Quod quanti emolumenti futurum ſit ad fidem Chriſti Domini latius, & tutius propagandum nemo non videt. Hoc vnum ſupereſt, vt quandoquidem, Eminentissimi Principes, benigniſſimos charitatis oculos in fines illos populorum ſemel conuertiſtis, in quibus iam regiones albæ ſunt ad meſſem, veſtra peculari prouidentia fouere non deſinatis, vt abiectis vanis ſuperſtitionibus, occurrant tandem omnes in virum perfectum, atque membra ita ſuo capiti cohæreſcant; fiatque tandem vnum ouile, & vnus Paſtor.



Humillimus ſeruus

Alexander de Rhodes è Societate Ieſu.