Từ điển Việt–Bồ–La/De Verbis

Văn thư lưu trữ mở Wikisource
Bước tới: chuyển hướng, tìm kiếm


De Verbis.

CAPVT VI.

NVmerus & perſona verborum colligitur ex pronominibus ſuperadditis vt, tối iêo, ego amo: mày iêo, tu amas: iêo, ille amat: chùng tôi iêo, nos amamus: chúng bay iêo, vos amatis: chúng nó iêo, illi amant. debent tamen ſeruari regulæ honoris de quibus ſupra cum de pronominibus. Tempus dignoſcitur ex quibuſdam particulis adiectis.

Præſens non neceſſario habet particulam adiectam, interdum tamen habet, vt, tôi mạc việc bay giờ, ego occupor negotio nunc.

Præt. imperfectum, hôm qua tôi mạc chép thư, nói chảng được heri occupabar ſcribendis literis, loqui non poteram.

Præt. perfectum, đã về, iam redijt: đã nói, iam loquutus eſt. Plus quam perfectum, hôm kia khi ou᷄ đến đã chép thư đŏạn:

nudius tertius cùm veniſti, epiſtolas iam ſcripſeram.

Futurum, sẽ đi, ego ſtatim ibo.

Item intelligitur præteritum præſens, vel futurum ex ipſo loquendi modo, vt ſi res aliqua iam peracta est & de illa quæritur, ai làm, quis fecit? benè intelligitur præteritum, & ſi actu fit intelligitur præſens ſi faciendum, futurum. bao giờ, præpoſitum verbo facit futurum vt, thày bao giờ đi, magiſter quando ibit, postpoſitum verò indicat præteritum vt, thày về bao giờ, magister quando redijt. interdum etiam indiciat præſens, vt colligitur ex modo loquendi ex antecedentibus, & conſequentibus. xem thấy ou᷄ bao giờ thì tôi mầng, quando te video tunc lætor.

Modi etiam ex quadam proportione intelliguntur, nam indicatiuus eſt quando perſona cum verbo abſque alia particula ſuperaddita coniungitur vt, tôi đi, ego eo.

Imperatiuus quoque colligitur ex ipſo loquendi modo, vt, mầy đi cho cháŏ, ito ſtatim. particula, đi, addita cuicunque verbo facit imperatiuum vt, chèo đi, remiga: hăọc đi, addiſce: taliſque modus non eſt in vſu niſi cum inferioribus: idem dic de verbis, ra, &, ꞗĕaò, quæ ſignificant egredi & ingredi, nam addita alijs verbis quæ ſignificant actionem per ingreſſum, vel egreſſum faciunt imperatiuum vt, léy áo ra, affer veſtem ſeù extrahe veſtem, ſeu afferendo veſtem exi. cất ſách ꞗĕào, reconde librum, ſeu recondendo librum ingredere. ſic particula imperantis eſt, hãy, vt, hãy làm việc này fac hoc negotium. particulæ prohibitiuæ ad imperatiuum pertinent vt, chớ, đừng, ideſt, ne. vt, chớ đi, ne eas: đừng làm, ne facias: particula mựa, ne, minus eſt in vſu, quamuis ſit ſatis elegans loquendi modus, mựa hề nói dối, nullo modo mentiaris: canibus, ne mordeant, ſolent dicere mựa, & ſæpius idem vocabulum repetere, ita vt canes ibi aſſuefacti illis vocibus à morſu abſtineant; khŏan đã, expecta: dựơm, vel, dựơm đã, expecta: khŏan đã nao, cur non expectas? cum quadam querimonia, quod non fiat quod petitur, nunquid expectabis?

Optatiuus exprimitur per particulas, chớ gì, vtinam, chớ gì tôi kính mến Chúa tlên hết mọi ſự, vtinam amem Dominum ſuper omnia.

Coniunctiuus fit additis varijs particulis vt nếo, ſi, nếo hăọc thì biét, ſi didiceris tunc ſcies. , etiam habet eamdem vim vt có đi thì đến. ſi iueris peruenies: có tim thì đựơc, ſi quæſieris inuenies. hŏạc, vel hŏạc là ſi fortè, hŏạc, vel hŏạc là có biét người, ſi fortè nouisti hominem. đâù, vel ; dầu mà, vel dù mà, etiamſi, dù mà có tài thì phải hăọc, etiamſi habeas ingenium debes studere. eleganter additur cu᷄̃, vel ſao᷄ le, tamen: dù mà có đạo ſao᷄ le cu᷄̃ phải giữ, etiamſi habeas legem, tamen ſeruanda eſt:

Infinitiuus modus intelligitur quando verbum abſolutè ponitur ſine pronomine, vt, kính mến Chúa blời, tlên hết mọi ſự, amare Deum ſuper omnia. item quando duo verba connectuntur quæ diuerſum habent ſignificatum poſterius intelligitur eſſe in infinito, mày phải làm, tibi conuenit agere: tôi di xem lễ, ego eo audire ſacrum. at quando verba idem ſignificant non eſt neceſſe vt poſterius ſit in infinito vt, thầy dĕạy dĕổ người ta; magiſter docet homines.

Gerundia in di, facilè dignoſcuntur ex ſubſtantiuis, vt temporis, đã đến giờ hăọc aduenit hora diſcendi. Intentionis vt, thàng áy có í hăọc, puer ille habet animum addiſcendi. actionis, vt, làm chảng cu᷄̀, faciendi non eſt finis.

Gerundia in do per particulam, thì, commodè explicantur, an thì mới no, edendo ſaturaberis. làm thì mới giàu, faciendo ditaberis, & ſic de cæteris.

Gerundia in dum benè explicantur per, , vt, tôi ngồi mà nghe, ego ſedeo ad audiendum: interdum etiam ſub intelligitur, ut, mầy đi làm việc, ito ad faciendum opus.

Idem dic de ſupinis in tum, mầy đi mà nàm, uel, mầy đi nàm, ito cubitum. ſupinum uerò in tu exprimitur per uoces,nghĩ, uel, dễ facilè, khó difficile, nói thì dễ làm thi khó, dictu facile, factu difficile.

Nulla ſunt uerba negatiua, ſed ſolum fiunt per particulas negatiuas ut, chảng, non, in aliquibus Prouincijs, nỗ, ſed eſt uitium linguæ: chảng, ſemper præponitur quando est negatio ut, chảng có, non eſt. ſi uerò poſtponitur caret accentu & eſt interrogatiuum ut, có chang, eſt ne? sốt, &, đâu, poſtponuntur & addunt uim negationi ut, chảng có đi gì sốt, nihil est omninò: chảng phải mlẽ đâu, non est conforme rationi ullo modo: Particula chốc, uel alij giốc, affirmat cum quadam emphaſi, ut phải chốc, ita eſt omnino.

Paſſiua propriè non dantur: imperſonale poſſumus dicere, đŏạn, actum eſt, ut việc nầy đã đŏạn, hoc opus iam actum eſt. Denique aduertendum, quod etiam ſupra natauimus, multa eſſe uerba quæ ſimul ſunt nomina, quod facilè ex antecedentibus & conſequentibus in oratione colligitur, ut, chèo này dài, remus bic eſt oblongus, tunc chèo est nomen: ſi uerò dicam, chèo đi cho mạnh, remiga fortiter, tunc chèo est uerbum, & ſic de alijs.

Participijs hæc lingua caret eorum loco utuntur uerbo cum particulis ſignificantibus qui quæ quod ut, ai iêo, qui amat ideſt amans: kẻ iêo, qui amant, ideſt amantes.