Trang:Dictionarium Anamitico-Latinum.pdf/43

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Trang này cần phải được hiệu đính.
xxxv

niter, seu non cum impetu : v. g. sẽ vậy, sic leniter ; sẽ sẽ, leniter, leniùs ; đi sẽ sẽ, placidè incedere vel placido et levi gradu.

Sợi, pronomen est quarumdam rerum minutissimarum, et in longum productarum : v. g. sợi chỉ, filum vel filum ad suendum ; sợi tơ, filum bombycinum non contortum ; sợi vải, filum ex xylo eductum ; sợi thép, æs vel ferrum ductile ; sợi mây, vimen minutatim apertum, vel non apertum.

Song, sed adversativa, non verò inchoativa ; song mà, sed tamen ; soli Tunkinenses dicunt song le, pro sed, Cocincinenses verò nec dicunt nec quid sit intelligunt.

Sòng, strenuè, sine intermissione, constanter ; sòng sã ; idem.

Sốt, omninò ; absolutè ; in fine phrasis negativæ tantùm ponitur ; particula ista magis usui est apud Tunkinenses quàm apud Cocincinenses.

Tại, aliquandò pro apud, vel penes : v. g. tại lệnh trên, apud Regem, vel penes regem, aut propter edictum regium ; aliquandò pro in, vel ex lôc aliquo ; v. g. tại đây, in isto loco seu hìnc ; aliquandò pro a : v. g. sự ấy tại ta, illa res à nobis, subauditur verbum ở id est pendere ; quod non nunquam exprimitur : v. g. sự ấy ở tại ta, hæc res pendet à nobis ; aliquandò pro ad personam : v. g. kí tại, (hæc epistola,) missa ad N.** Tựu tại (epistola hæc,) perveniat ad N.** Tựu tại, significat etiam congregari in quopiam loco, vel apud quempiam.

Tái, iterùm, hæc particula verbo immediatè posita æquivalet particulæ re compositæ, sed quoniam sinica est cum verbis sinicis componitur : v. g. tái hoàn, redire, reddere ; tái hồi, reverti ; tái phát, recrudescere.

Tấm, hæc cum significet tenue frustum, factum est ut pro pronomine proprio quibusdam rebus in frustum tenue dissectis, et à toto disjunctis, vel in formam alicujus frusti figuratis accipiatur : v. g. tấm ván, tabula ; tấm phên, maceria arundinea, vel frondosa ; tấm vải, frustum panni ; tấm giẻ, frustum panni vetusti, seu cento ; tấm áo, vestis ; tấm quần, femorale ; hæ duæ posteriores sic dicuntur, tàm consideratæ à toto distinctæ, quam per contemptum ; tấm lòng, frustum (ut aiunt) cordis, per translationem seu metaphoram intelligitur affectus, animus.

Tạn, tenùs ; tạn trời, cælo tenùs ; tạn mặt, facie ad faciem.

Thay, hæc in fine phrasis aut membri affirmativi posita, significat quàm seu quantùm, vel valdè.

Thằng, pronomen est generale puerorum respectu omnium, aut juniorum respectu seniorum, aut servorum respectu liberorum, aut virorum præsertim privatorum respectu magistratuum et principum, conveniens unicuique eorum in particulari ; v. g. thằng vích, ille qui vocatur vích, sed æquales inter se nunquam eo utuntur nisi per contemptum vel per iram.

Thêm, ampliùs, magis, vel augere.

Theo, secundum : v. g. theo ý Chúa, secundum voluntatem Divinam ; hæc post quædam verba aut eorum casus posita, vel æquivalet præpositioni sub compositæ, vel significat post se, secum : v. g. đi theo, subsequi ; mang theo, collo vel humero pendulum secum gestare.

Thì, aliquandò pro tùnc : v. g. khi Chúa tắt hơi, thì trời động địa ; quandò Deus expiravit, tùnc cælum et terra commovebantur ; aliquandò pro ergò, igitur ; v. g. thì thôi, hoc facto ergò satis, igitur cessandum est ; ai muống nghe, thì nghe, qui vult audire igitur audiat ; aliquandò æquivalet quidem, vel verò, vel autem in eaadem phrasi positis : v. g. con học trò thì chuyên kinh sách, kẻ buôn bán thì suy vốn tính lời, người nông phu thì lo cày cấy, scholasticus quidem operam dat libris, mercator verò supputat sortem et lucrum, agricola autem cogitat arare et transplantare ; aliquandò pro consequenter, vel regulariter : v. g. ai giữ bấy nhiêu đều, thì đặng rỗi mà chớ, qui tantas res observat, consequenter, vel regulariter obtinebit salutem utiquè ; aliquandò est nota separationis à priori membro, quandò in initio sequentis membri ponitur, ut sæpè videre est.

Thì thôi et thì chớ, idem significantes à se sic differunt, quod thì chớ est particula vel seriò vel ironicè vel ægrè concedentis, et semper postulat sequens membrum æquivalens particulæ secùs, alioquin, aut aliquid æquè vel multò gravius insuper exprimi ; v. g. làm nên thì chớ, bằng chẳng nên, si benefecerit satis est secùs, &c. alioquin, &c. đã đánh người thì chớ, lại đốt nhà cùng cướp của người ; jam percussit homines, hoc ergò (debet