vt quam impia rebellio, ac ſuperbia filiorum Noe linguarum confuſionem, atque ignorantiam mundo pepererat, hanc humilis Diſcipulorum Chriſti obedientia, & demiſſio de medio tolleret. Quare in ſacroſancto illo Cœnaculo Montis Sion ſtatim apparuerunt diſpertitæ linguæ: nam cum Filivs, vt notat Nazianzenus, corpore ſenſibili, & conſpicuo nobiſcum habitaſſet, par erat, vt Spiritvs quoque ſenſibilis appareret ignearum in forma linguarum. Ad hoc igitur prototypum, ſeu Diuinum exemplar nunc quoquè factum Iætamur in Vrbe Orbis capite, in qua ſicuti Summus in terris incarnati Verbi Vicarius, tanquam vniuerſæ militantis Eccleſiæ viſibile caput ſe conſpiciendum exhiber, ita per purpuratos Patres Diuinum illum ignem Spiritvs, quo intus ardent, vel in purpura manifeſtantes, multiplicis idiomatis fiant propagatores, vt non ſolum vicinæ nationes, & antiquitati iam cognitæ audiant Magnalia Dei, fed & omnis regio, quæ ſub Cœlo eſt, remotiſſimaque vltimi Orientis Regna
Trang:Dictionarium Annamiticum Lusitanum et Latinum (Bayerische Staatsbibliothek).pdf/6
Giao diện