Từ điển Taberd/Dictionarium Anamitico-Latinum/Grammaticæ compendium

Văn thư lưu trữ mở Wikisource
Buớc tưới chuyển hướng Bước tới tìm kiếm

GRAMMATICÆ COMPENDIUM.

Omnes voces variarum linguarum ad novem genera ordinariè reduci possunt ; scilicet, Nomen, Adjectivum, Pronomen, Verbum, Participium, Adverbium, Præpositio, Conjunctio, et Interjectio. De quibus omnibus pauca referre juvat.

De Nomninibus.

Nomina sivè communia sivè propria habet lingua Anamitica. Sic vox nhơn, homo ; cây, arbor, nomina sunt communia ; vox verò Huế, soli provinciæ regiæ vonvenit. Ad formandum nomen substantivum sæpè utuntur voce commnuni sự, res, v. g. lành, bonus vel interger, adjiciendo vocem sự lành, fit nomen substantivum bonitas vel integritas, &c.

De Genere.

Etsi ista lingua non præcisè habeat genera, attamen illa exprimere potest ope quarumdam vocum ; sic ad enunciandam sexuum diversitatem utitur pro genere hominum masculino voce Trai, et pro feminino voce Gái. Inter animalia vox Đực masculum designat, et Cái feminam, v. g. bò đực, bos ;" bò cái, vacca. Pro volatilibus verò alia vox adhibetur, Trống et Mái, v. g. gà trống, gallum ; gà mái, gallinam indicat. Ante nomina animalium rationabilium vel irrationabilium ordinariè præmittitur vox Con, quasi diceretur filius, vel filia, parvulus vel parvula ; sic vox con trai, filium ; con gái, filiam ; con gà mái, gallinam, con cá, piscem designat. Passìm utuntur etiam voce Cái ante nomina rerum materialium et artificialium, v. g. cái bàn, mensa ; cái hòm, arca ; cái nầy, istud. Vox cây nomina arborum, trái fructuum, et củ vel khoai, tuberum quæ crescunt in terrâ, ordinariè præcedit, v. g. cây mít, arbor jaca; trái thơm, fructus ananas; củ vel khoai ngà, Dioscorea eburnea.

De Numeris.

Nomina servant apud ipsos formam numeri singularis ; ad formandum verò pluralem oportet aliquas voces communes addere; v. g. chúng, những, các, phố, &c. Nos, chúng tôi ; omnes qui, những kẻ ; Domini, phô ông, &c. ex antecedentibus et consequentibus, quædam nomina fieri possunt pluralia usus hæc docebit.

De Casibus.

Non sunt in istâ linguâ verè dicti casus ut in latinâ. Nihilominùs apud ipsos nominativus semper præcedit verbum activum, aliquandò verò sequitur verbum passivum et neutrum. Genitivus sic cognoscitur, è duobus substantivis quod postponitur ipse est genitivus v. g. sách ông, liber domini. Dativus plerumquef designatur per vocem Cho ante nomen positam, v. g. facere aliquid alicui, làm sự gì cho người. Accusativus, ut plurimum sequitur verbum activum, aliquandò verò præcedit, non est regula certa. Vocativus indicatur, sivè per vocem, ớ, ơ, a, sivè per præmissionem tituli personæ vocatæ ; ut, in pronominibus dicemus, v. g. ô Deus meus ! ớ Chúa tôi ! Ablativus, fit pẻ quasdam præpositione, ut bỡi, cho khỏi, v. g. auferte hoc ab eo, hãy cất lấy sự nầy cho khỏi người. (V. Pag. Vamam Dict. Latino-Anamitici.)

De Adjectivis.

Vox adjecta nomini ad ipsius qualitates seu bonas seu malas designandas non deficit, sed vulgò ponitur post Substantivum, v. g. của tốt, res pulchra ; của xấu, res mala. Ipsius comparativum formatur per additionem vocis hươn, magis, v. g. pulcher, tốt ; pulchrior, tốt hơn. Pro Superlativo adjicitur vox lắm, vel rất et alia ; v. g. pulcherrimus, tốt lắm, rất tốt.

De Pronomine.

Pronomina personalia sunt, ego, tôi, tu, mầy, ille, nó, nos, chúng tôi, vos, chúng bay, illi, chúng nó, hæc dici possunt strictè loquendo, sed urbanitas rarò illas permittit, ut mox videbimus. In primâ personâ, rex utitur voce trẫm ; qui sunt superiores, voce tao, ta, min ; inferiores verò plerumque utuntur voce tôi, servus. In secundâ personâ, vox anh, frater, si sit æqualitas ; ông, dominus, vel người, aut ngươi, vel ngài, persona, Si sit superioritas meliùs usurpantur et honorificentiores sunt ; ægrè enim etiam inferiores audiunt vocem, mầy, tu ; sunt etiam alii modi quos usus docebit. In tertiâ personâ rarò dicitur nó, ille, nisi per contemptum, vel loquens sit multò superior, meliùs dicitur ông ấy, dominus ille, người ấy, persona illa, vel anh ấy, frater ille. Sed exercitatus usu dicendi hæc et alia facilè tenebit. Si enim vellem omnia fusè referre, prolixior evaderem.

Pronomen possessivum exprimitur per vocem mình, v. g. res sua, của mầy ; res nostra, của chúng tôi ; res vestra, của chúng bay. Sed meliùs est servare modum suprà expositum, præsertìm quandò æquales loquuntur inter se, et à fortiori quandò inferior Superiorem alloquitur ; dic igitur, của anh, res fratris ; của chú, res patrui ; của cậu, res avunculi ; của ông, res domini, &c.

Pronomen demonstrativum, hic, hæc, hoc, exprimitur per vocem nầy ; res h cæc, của nầy ; idem est pro iste, ista, istud, alia videri possunt in Dictionario.

Pronomen relativum qui, quæ, quod, per vocem là kẻ, kẻ, là sự, vel per vocem communem thuộc về, pertinere, exprimitur, v. g. frater est qui dixit, anh là kẻ đã nói ; liber qui est avunculi mei, sách thuộc về cậu tôi. Si verò realtivum designat superiorem, v. g. Deum vel Regem, tùnc non dicitur kẻ, sed ipsius loco oportet uti voce đấng vel đứng, Deus qui creavit cœlum et terram, Chúa là đấng dựng nên trời đất.

Pronomina verò indefinita magno sunt numero ; quis ? ai ? quid ? đi gì ? quicumque, ai ai mặc lòng, vel ai nấy. Quidam, có kẻ ; quisque, mỗi kẻ, aliquis, có kẻ, một đôi kẻ, &c. ista pronomina sunt etiam aliquandò interrogativa ? Infe verò phrasis sæpè utuntur voce chăng ? Ad designandam interrogationem, v. g. vales ne ? có sức khỏe chăng ? fecisti ne ? đã làm rồi chăng ? feci, đã. Ista vox đã, jam, exprimit interrogationem cui datur responsum. Undè aliquandò in responsione reperiuntur voces quæ interrogationem designant.

De Verbo.

Nulla est absolutè loquendo conjugatio verborum apud Anamitas ; attamen opere quarumdan particularum habent tria præcipua tempora, sic vox Mến significat amare, et tôi mến, ego amo. Adjiciendo vocem Đã, jàm, tùnc habebis præteritum tempus ; v. g. tôi đã mến, ego amavi. Particula Sẽ, futurum designat, v. g. tôi sẽ mến, ego amabo. Particula Hãy ante verbum, et quandofque Đi post verbum indicat imperativum ; v. g. hãy làm, fac ; lấy đi, accipe. Quandoquè imperativus modus per modum loquendi intelligitur ; v. g. đi, vade ; lại đây, veni hùc. Possunt tamen formari alia tempora ope particularum, v. g. imperfectum tempus formatur đương khi, vel khi ấy, cùm vel tùnc, aut khi, quandò, v. g. khi cha đến đây, thì tôi hãy còn theo đàng tội ; quandò pater venit hùc, tùnc ego adhùc sequebar viam peccati. Notandum est vocem hãy còn, adhùc, necessariam esse, ut ipsius oppositio cum voce khi, &c. quæ significat tempus præteritum indicet imperfectum tempus, quasi si diceretur, sequebar viam peccati quandò pater venit hufc ; pro præterito jam dixi. Formatur verò tempus plusquam perfectum isto modo ; v. g. amaveram, khi trước tôi đã mến, id est, ante amavi ; vel ut in isto exemplo, khi cha mẹ tôi chết thì tôi đã bỏ đàng tội, quandò pater et mater mei fuerunt mortui, tùnc ego reliqueram viam peccati. Notandum est vocem hãy còn, adhùc, necessariam esse, ut ipsius ippositio cum voce khi, &c. quæ significat tempus præteritum indicet imperfectum tempus, quasi si diceretur, sequebar viam peccati quandò pater venit hùc ; pro præterito jam dixi. Formatur verò tempus plusquam perfectum isto modo ; v. g. amaveram, khi trước tôi đã mến, id est, ante amavi ; vel ut in isto exemplo, khi cha mẹ tôi chết thì tôi đã bỏ đàng tội, quandò pater et mater mei fuerunt mortui, tùnc ego reliqueram viam peccati. De futuro et imperativo jam notavi suprà ; ad formandum subjunctivum tempus utuntur Verbo chớ chi, utinam, vel nếu, si ; v. g. amem, chớ chi tôi mến ; pro tempore imperfecto dicitur, chớ chi khi ấy tôi mến, utinam amarem tùnc temporis. Tempus præteritum sic indicatur, chớ chi tôi đã mến, amaverim. Intempore plusquam perfecto licet dicere, chớ chi khi ấy tôi đã mến, amavissem ; tempus futurum subjunctivi formatur per istas voces, khi sẽ đã ; v. g. amavero, khi tôi sẽ đã mến. Infinitivum tempus indicatur per ipsam vocem, v. g. mến, amare. Sed meliùs intelligitur, quandò duo sunt verba, tùnc secundum seu posterius designatur per prius ; v. g. oportet, debet, debemus amare, &c. phải mến. Perfectum et plusquam perfectum infinitivi temporis designatur modo generali sicut in linguâ latinâ ; v. g. amavisse, đã mến. Pro tempore futuro, amaturum, amaturam, amaturum esse vel fuisse, dicere fas est, sẽ yêu mến, vel sẽ phải mến, đã phải mến ; v. g. dico matrem amaturam esse, tôi nói mẹ sẽ mến. Puto præceptores monituros fuisse, tôi tưởng các thầy dạy đã phải bảo đều ấy. In gerundio amandi, dicitur đáng mến ; amando, cách mến ; amandum, vì mến, mà mến. In supino dicitur etiam mà mến, amatum. Participium præsens v. g. amans vertitur sicut vox substantiva amator, kẻ mến. In participio futuro ; v. g. amaturus, a, um ; dicitur kẻ sẽ mến ; hæc intelligantur de verbo activo quod vocare licet hành ngôn. Ad formandum verò verbum passivum quod nominari potest thọ ngôn, utntur plerumquè vocibus chịu, pati ; đặng, posse ; vel bị, subire ; v. g. amor, tôi chịu mến, tôi bị mến, vel tôi đặng mến, alia tempora conjugantur sicut in verbo activo servando semper unam de vocibus suprà dictis chịu, đặng, vel bị. Notandum est verò modum istum esse Europæum magis quàm Anamiticum ; ideo meliùs est quantùm fieri potest, vertere significationem passivam in activam ; v. g. amor à Deo, Đức Chúa trời mến tôi, Deus amat me ; modus iste magis arridet ingenio istius linguæ quam dicere, tôi chịu Đức Chúa trời mến. In tempore infinitivo, amari, dicitur chịu mến.

In præterito perfecto et plusquam perfecto amatum, amatam, amatum esse vel fuisse, dicitur đã chịu mến. In tempore futuro amatum iri. vel amandum, amandam, amandum esse vel fuisse, dicitur, sẽ phải chịu mến. In participio præterio amatus, amata, amatum, dicitur, đã chịu mến. In participio futuro amandus, amanda, amandum, dicitur, kẻ sẽ chịu mến, vel sẽ phải chịu mến. In supino amatu, dicitur cho đặng chịu mến, vel mà mến. Qui plura voluerit, adeat Dictionarium Latino-Anamiticum Paginâ XIVà et sequentibus.

De Adverbio.

Abundat adberbiis ista lingua, sive ad significandam quantitatem, ut multùm, nhiều ; parùm, ít ; sivè ad significandum locum, tempus et alia ut videre est in decursu Dictionarii Latino-Anamitici.

De Præpositione.

Præpositiones istius linguæ respondent sub multo repectu præpositionibus linguæ latinæ ; v. g. à, ab, abs ; bỡi, tại, vì ; supra, trên ; infra, dưới &c.

De Conjunctione

Anamitæ habent voces quæ conjungunt verbum cum Verbo, phrasim cum phrasi ; v. g. et, exprimitur per vocem và, mà ; etiam, cũng ; sed, song, mà ; nihilominùs, nhưng mà ; nisi, ví bằng chẳng, nếu chẳng, &c. absquè etiam ullâ conjunctione multa simul eleganter conglobant.

De Interjectione.

Ad varios animi motus patefaciendos, utuntur Anamitæ variis interjectionbus ; v. g. ô Deus meus ! a Chúa tôi ! ô me miserum ! a khốn tôi ! heu ! hãi ! heu fili mi ! hỡi con ! o frater ! ớ anh ! &c. Monere juvat lectorem linguæque Anamticæ philologum, hanc linguam non pati sensum indefinitum et indeterminatum sicut lingua latina, ideò ipsi multas addere solent voces ad definiendam sermonis significationem. Consuetudo pariter increbuit duas vel tres aut quatuor voces sibi affines conjungendi, elegantiæ vel stili numerosi causâ ; v. g. lavare faciem, rửa mặt mũi, id est, lavare os et nasum ; domus, nhà cữa, id est domus et janua, vel gia quán, Domus et hospitium ; fervere irâ, nong gan thạnh nộ, &c. Multa itidem habent nomina propria ad exprimendas diversas res et actiones, v. g. porture, si supra caput, đội ; si sub axillis, cắp nách ; si manibus, bưng ; si supra humeros, vác, &c. Si agatur de esu, varia sunt etiam vocabula ; v. g. manducare orizam, pro personã communi, ăn cơm ; pro superiore et præfectis, thì cơm ; pro principibus et magnatibus, xơi cơm ; quidquid verò facit rex sive manducet, bibat, egrediatur, ingrediatur, &c. designatur per particulam Ngự ; v. g. Rex bibit theum, Vua ngự trà ; Rex approbat, ngự chế ; Rex loquitur, ngự phán, et multa alia ; undè qui specialibus hujusmodi expressionibus non utitur difficile intelligitur, vel saltem probat quod ipse non benè calleat linguam Concincinensem. Utrumque Dictionarium revolvendo, usu discendo, et ex omnibus suprà relatis, unusquisque pro comperto habebit, quod ista lingua sat sit simplex in suo tenore, sonis varietur, abundetque vocibus ad res usuales et communes indicandas, multis verò deficiat verbis, in iis præsertìm quæ ad alta et spiritualia, vel interiores et reconditas scientias spectant. Nùnc verò à minoribus ad majora procedamus, et linguæ Anamiticæ philologo offeramus commentationem quarumdam particularum, ad hujus linguæ emendatam locutionem utilissimarum, quæ etiam ad Grammaticam Spectant.