Từ điển Taberd/Dictionarium Anamitico-Latinum/Monitum

Văn thư lưu trữ mở Wikisource
Buớc tưới chuyển hướng Bước tới tìm kiếm

MONITUM.

AMICE LECTOR,

Hoc opus fuit primò incœptum à viro linguâ Cocincinensi doctissimo, nempè Illustrissimo et Reverendissimo Josepho Georgio Petro Pigneau Episcopo Adranensi nec non Vicario Apostolico Concincinæ. Ipsius nomen in ævum celebrabitur, siquidem dignum laude virum fama vetat mori. Igitur non est mens nobis præconium ipsi tribuere, haud equidem arbitramur nos hoc posse dignè perficere. Opus majus non tàm mole quam re, idem Præsul Illustrissimus confecerat, sed codex autographus adeò desiderandus, anno 1778, evasit præda ignis incendio collegii Anamitici, in Provinciâ Cà mau, tùnc constituti. Eximiæ etsi parvæ nobis supererant reliquiæ hujus operis, quas nos qui tanto viro, quamvis impares, in eodem Vicariatu Apostolico successimus, eas recolligere et recognitione factâ, plurimis vocibus, Grammaticâ, Tractatu particularum, Commentatione versificationis Anamiticæ, Horto florido, nec non Tabulâ Clavium Characterum, pro viribus adaugere et in lucem edere conati sumus. Animi nostri propositum fuit Missionarios Sancti Evangelii præcones in Imperio Anamitico, Alumnos indigenas, et viros litteraturæ extraneæ cupidos, in hujusce linguæ studio sublevare. In viatorum et mercatorum utilitatem adjecimus in supplementi modum, Vocabularium Anglicum, Gallicum, Latinum et Cocincinense, quod ad mojorem convenientia, ad calcem Dictionarii Latino-Anamitici, sicut et Tabulam Geographicam ejusdem Imperii, posuimus.

Præcipuum nùnc nobis incumbit pauca de characteribus nec non de linguâ Anamiticâ delibare. Dubium non est quin Anamitarum lingua à Sinensi ortum ducat. Ipsorum enim characteres non tantùm magnam habent affinitatem cum Sibensibus, sed vel integrè vel particulatìm ab ipsis mutuantur. Attamen utriusque gentis characteres seu hieroglyphi talem subiere communtationem, ut neque legendo, neque loquendo se invicem intelligant. Qui ex honestâ oriuntur familiâ Sinensibus characteribus dant operam, illi enim characteres in ususunt apid Anamitas tùm in legibus tùm in supplicibus libellis et aliis. Qui magna spectant, vel honoribus dignitatibusque inhiant, toto pectore animique impetu in characterum Sinensium studium incumbere debent, et hos scribendo characteres cum Sinensibus colloqui possunt, adeò diversus est pronunciationis modus inter utramque gentem, ut aliter sermonem mutuum habere nequeant. Undè duæ linguæ usurpantur in Cocincinâ; scilicet, lingua Doctorum, seu lingua Sinensis, et lingua communis quæ in usu quotidiano ab omnibus adhibetur et de quà nùnc sermonem habemus.

Lingua communis, equidem characteribus scribitur Sinensibus, sed sæpè evenit, ut isti characteres neque pronunciationem neque sensum linguæ Sinensis servent. Ex iis alii quandòque servant significationem Sinensem, sed modo diverso pronunciantur; ut, v. g. homo, Sinenses pronunciant Jîn, alii Jen, Anamitæ verò pronunciant Nhơn. Alii pronunciationem fermè retinent; ut, pater, cha; qui etiam chá à Sinensibus enunciatur, sed non indicat eamdem rem ac Sinenses, siquidem chá in linguâ Sinicâ significat irasci, et in linguâ Anamiticâ ipsius sensus est pater. Ex iss alii ferè eamdem pronunciationem et sensum retinet, sed illo etiam utuntur ad sensum longè deversum cum pronunciatione longè deversâ à charactere Sinensi, ut clarum, qui ab Anamitis enunciatur Minh, et à Sinensibus Ming vel Mim, pro modo diverso scribendi ab Europæis usurpato, et clarum significat apid utramque gentem. Sed etiam idem character ab Anamitis adhibetur ad indicandam vocem mầng vel mừng, gratulari, gratulatio, undè ipsius sensus et prounciatio cognosci nequit nisi ex contextu et sensu orationis. Si scribant, v. g. 明 鏡 speculum, Minh Kính, vox kính posita post vocem minh, ipsis sat benè indicat ipsius primitivam pronunciationem sensumque genuinum esse servanda ; si verò scribant in epistolâ ; v. g. 敬 明, Tùnc usus et cónuetudo vult ut ipsi intelligant sesum et pronunciationem non esse Kính minh, sed Kính mừng, sallutatio reverentiæ et gratulationis. Sæpissimè accidit ut ad scribendum aliquod verbum Anamiticum duo characteres adjungantur, et illos characteres nos vocamus verè et propriè Anamiticos, ut potè ab ipsis conflatos ad indicandas quasdam voces vel pronunciationes ab ipsis usurpatas; hos characteres asterico * notavimus in Tabulâ clavium characterum ad calcem Dictionarii positâ. Ex his duobus characteribus, unus decernit verbi significationem, alter autem ipsius pronunciationem. Character verbi potestatem indicans aliquandò hoc efficit circumscriptè et modo perspicuo, quia in Sinensi linguâ eamdem habet significationem ac ea quæ intenditur in verbo Aamitico, v. g. ad scribendum verbum Anamiticum miệng, os significans, ponitur ab unâ parte character Sinensis os indicans, et prope illum adjicitur alius character mịnh, sonum indicans; prior ostendit rem seu os, et posterior statuit sonum seu pronunciationem miệng, quam producere intendunt per utriusque chracteris conjuctionem 𠰘. Sed quandòque character usurpatus ad statuendam vocis potestatem, non indicat illam nisi modo vaguo, quia in Sinensi linguâ non significat idem objectum, sed indicat tantùm istud objectum ad talem ordinem vel tale genus pertinere; v. g. ad delineandum characterem Sẻ, passerem significans, ponitur primò character avium in genere prope litteram seu characterem Sĩ pronunciationis indicativum; in illo casu, neminem inter eos fugit, avem illo charactere 𪀆 designatam esse Sẻ, seu passerem.

Magna extat irregularitas in ipso usu characterum quos adhibent Cocincinenses ad statuendam pronunciationem vocum compositarum. Cùm enim ipsi utuntur characteribus Sinensibus ad suam linguam scribendam, eos ferè semper pronunciant aliter ac Sinenses, et unus idemque character sæpè pronunciatur quatuor aut quinque modis variis, pro ut varias res exprimit vel variis objectis jungitur; exempli gratiâ Lẫn, Tenax, Avarus, in ipsorum pronunciatione et more Sinico, quamvis Lín vel Lin ab ipsis Sinensibus enuncietur. Idem character ab ipsis Anamitis usurpatur in vocibus Lận, decipere ; Lấn, superare; Lần, vices, et in Lẩn, Lẫn, &c. ut videre est ad calcem. Cùm eidem characteri jungitur alia clavis ; ut. v. g. 𣵰 tùne vocatur Lặn, mergere; Lẵn, levigatus. Insuper cum in Sinensi linguâ reperiantur characteres multi, eâdem pronunciatione gaudentes, plerùmque evenit, ut duo Anamitæ non eumdem usurpent characterem ad eumdem sonum exprimendum, vel ut idem scriptor utatur modò uno, modò alio charactere ad eumdem sonum indicandum, ut 沒, 𠬠, 没, 殁 một, unusquisque ex illis characteribus quandòque ab illis usurpatur ad vocem unus, una, unum, exprimendam. 𠀧 vel ba, ad indicandum numerum, tres, tria; alii utuntur charactere 𠫾 ad indicandum verbum Đi, ire, alii ad significandum idem verbum. Sic etiam littera sâm addere, interjicere, pronunciatur tham, et tam ; Indè opus, indè labor.

Etsi characteres seu hieroglyphi huic Dictionario conjungantur, ipsorum nihilominùs enucleatio datur ope litterarum Romanarum. Sed nequit modus iste scribendi pronunciationem Anamiticam clarè indicare. Sunt enim in hâc linguâ soni plurimi à linguis Europæis alieni, necessè igitur fuit de quibusdam signis pactionem facere, et ipsis uti ad sonos vel pronunciationem indicandum, ut videre est in serie et contextu litterarum infrà positarum, quæ omnia sunt enucleanda.