Từ điển Việt–Bồ–La/De nominibus

Văn thư lưu trữ mở Wikisource

De nominibus.

CAPVT III.


QVamuis in hac lingua quædam dictiones ſemper ſint nomina, ſemper nominum ſignificationem retinentia, & nunquam ad aliam ſignificationem deflectentia, niſi nominis, vt, blời, cœlum: đất, terra: người, homo: & ſimiles. Aliæ tamen ſunt quæ ſunt indifferentes vt ſint nomina vel verba, quæ ex orationis contextu dignoſcuntur

vt cheò, rcmus, l, remigo: nam ſi dicam, thuièn nầy cò hai cheò, cymba hæc habet duos remos; eſt nomen: ſi vero dicam, tôi chèo thuièn nầy, ego remigo cymbam hanc, cheò tunc eſt verbum, idem de ſimilibus dicendum: plurale & ſingulare ex adiunctis antecedcntibus & conſequentibus colligitur; neque enim in nominibus ſunt vllæ declinationes, vel numeri, vel caſus, aut etiam vllæ differentiæ generum maſculini, aut fœminini, aut etiam neutrius: poſſunt tamen hæc omnia ex quadam analogia ad noſtras explicari linguas.

Et primò quidem declinatio caſuum in vtroque numero, tam plurali, quàm ſingulari dignoſci hoc modo poteſt, vbi vox, thàng, puer declinatur.


NVMERVS SINGVLARIS.


Nominatiuus, thàng nầy, puer iſte: genit. cha thàng nầy, pater pueri huius: datiuus, cho thàng nầy áo, do puero huic veſtem: Accuſ. keo thàng nầy, voca puerum hunc: Vocat. ơ thàng kia, ò puer ille: Ablat. bởy thàng nầy, à puero hoc.


NVMERVS PLVRALIS.


Nominatiuus những thàng nầy, omnes pueri iſti. Genitiuus cha hai thàng, pater duorum puerorum. Datiuus cho nón ba thàng, do galerum tribus pueris. Accuſ. dạy các thàng, doceo omnes pueros. Vocat. ơ bốn thàng kia, ò quatuor illi pueri. Ablat. bởi các thàng, ab omnibus pueris.

De caſibus hoc paradigma ſufficiat: denumeris verò ſunt alij dignoſcendi modi. Primus per particulas, quæ additæ nominibus faciunt plurale, vt chúng, mớ, những[đính chính 1], vel dững: hæ omnes particulæ adduntur pronominibus, vt tôi, ego mầy, tu: , ille: chúng tôi, nos: chúng mầy, vos; chúng nó, illi ſic etiam những, vel dững, adduntur tribus perſonis, at mớ ſolùm primæ, & ſecuudæ vt, mớ tôi, nos: mớ bay, vos: mớ mầy, verò rarò, cuius loco ſæpius dicitur, chúng bay, vos; vel etiam, bay, ſolùm etiam ſignificat plurale, vos, ſine vllo addito: interdum adduntur ſimul duæ ex illis particulis, vt, chúng mớ tôi, & ſignificat, omnes nos.

Ta, habet ſigniſicationem ſingularis, cùm quis loquitur cum inferioribus modeſtè, vt, ta nói cu᷄̀ bay; ego loquor vobiſcum: interdum est plurale, primo additis particulis, chúng, vel, mớ, vt, chúng ta, nos: ſecundo addito aliquo numero plurium vt, ba ta, nos tres: tertio quando ſunt multi æquales ſimul, & vnus loquitur cum omnibus ut, ta đi cu᷄̀ nhau; nos eamus ſimnl, quarto ex vocabulis antecedentibus & conſequentibus vt vſus docebit. item Ta, poſt vocabulum, người, homo: facit plurale; ngườita, homines[đính chính 2]. ſic etiam post, tổ tu᷄, tổ tu᷄ ta, progenitores noſtri.

Phô, eſt particula numeri pluralis, ſed cum honore, vt phô ou᷄, Domini: phô bà, dominæ aptè additur những phô ou᷄, omnes Domini.

Kẻ, facit plurale varijs nominibus additum, vt, Kẻ quê, ruſtici: Kẻ mọn, plebei, vel infimi: tôi là Kẻ mọn, ego ſum inter infimos, iſtud, kẻ, ſolùm de hominibus dicitur cum aliqua depreſſione.

Secundus modus dignoſcendi plurale eſt quando apponuntur aliquæ particulæ vniuerſales, vt cŏên, các, mọi, nhềo, muân, hết. vt cŏên Chúa, milites regis: các thầy, omnes magiſtri: mọi ngày, omnes dies, nhèo người, multi homines: muân vật, decem millia rerum, ideſt, omnes res inferiores: đi hết, ite omnes.

Tertius modus; res quæ ſignificant ſpecies aut genera rerum viuentium, etiam nulla addita particula[đính chính 3] trahente ad plurale, ſignificant plurale vt, gà, lơn, & ſimilia: mua gà, lơn, emere gallinas, porcos. ſic muâng chim, cây cối, hŏa quả &c, ſio quando duo nomina ad idem aut ſimile pertinentia coniunguntur ordinariè intelliguntur in plurali vt, anh em, Irmaos: chị[đính chính 4] em Irmaas, cætera vſus docebit; è contra ſingularia ex oppoſitis regulis dignoſci poſſunt.

Hic tamen valdè notandum ex antecedentibus & conſequentibus, multa nomina fieri, vel ſingularia, vel pluralia, ea enim quorum vnuſquiſque ſolet habere ſuum, ſi multiplicetur ſubiectum habens multiplicantur etiam res quæ habentur, ſi verò habens ſeu poſſidens, ſit in ſingulari, etiam res habita eſt in ſingulari vt, chém đầu nó, amputa caput illius, illud đầu, caput eſt in ſingulari, quia, , illius, eſt in ſingulari: ſi verò dicatur: chém đầu ba nó, amputa capita trium illorum, hæc eadem vox, đầu, in ſe inuariata, fit pluralis, quia addita eſt vox, ba, tres quæ facit plurale ſubiectum habens, ba nó, trium illorum & ſic de ſimilibu,.

Tandem nomina ex adiectiuis abſolutis ſeu poſitiuis fiunt comparatiua aut ſuperlatiua per additionem aliquarum particularum; vt comparitiuum per additionem, hơn, magis; vel hơn nữa, magis adhuc: vt tôt, pulcher; tốt hơn, magis pulcher: tôt hơn nữa, adhuc magis pulcher: hŏa nầy tốt hơn hŏa kia, flos hic pulcher magis flore illo: lành; bonus: lành hơn, magis bonus: lành hơn nữa, adhuc magis bonus: at, hơn nữa, ponitur ſemper in fine orationis; vt, blái nầy lành hơn blái nọ, blái Kia lành hơn nữa, fructus hic eſt magis bonus fructu iſto, fructus ille adhuc magis bonus. Interdum ex ſola interrogatione, abſque vlla addita particula, intelligitur comparatiuum vt, hai ngươi nầy ngươi nào lành, ex duobus hominibus hic quis homo bonus? ideſt, quis melior ? ſuperlatiuum explicatur per duas particulas, cực, & rứt; cau, altus: rứt, cau, altiſſimus: mlớn, magnus: cực mlớn, maximus: thánh ſanctus; rứt thánh, ſanctiſſimus: rứt eſt magis in vſu ad res bonas extollendas, cực, ad res malas exaggerandas, tội[đính chính 5] cực trao᷄, peccatum maximum; ſic etiam, cực, per ſe ſolùm, vel, cực lào᷄, ſignificat maximam miſeriam, vel oppreſſionem cordis vt, tôi đã cực, ego iam perueni ad ſummam miſeriam: tôi đã cực lào᷄, ego iam ſum in extrema cordis oppreſſione.

Aduerbia quibus vtuntur ad aliquid exaggerandum ſunt, lám, ráp, giagiét, thay, ſignificant, valde, ſemper poſtponuntur, vt tốt lám, pulcher vel bonus valde: xấu, malus; xấu ráp, malus valdè: mlớn, magnus: mlớn giagiết, magnus valde: lành, bonus: lành thay, bonus valdè: ſemper autem poſtponuntur hæ partitulæ, interdum etiam adduntur duæ ad magis exaggerandum, ita tamen vt, thay, ſemper debeat eſſe vltimo loco, aliæ verò ſibi inuicem, vel præponantur, vel postponantur ad libitum, vt cao, altus: cao lám thay, altiſſimus: giagiét, interdum eſt particula admirantis, & aliquando ſola illa particula profertur, nullo alio addito ad explicandam admirationem, alicuius exceſſus.

  1. Gốc: ngững được sửa thành những: chi tiết
  2. Gốc: hamines được sửa thành homines: chi tiết
  3. Gốc: pareicula được sửa thành particula: chi tiết
  4. Gốc: chi được sửa thành chị: chi tiết
  5. Gốc: tôi được sửa thành tội: chi tiết