Từ điển Việt–Bồ–La/De Accentibus
De Accentibus & alijs ſignis in vocalibus.
CAPVT II.
DIximus accentus eſſe quaſi animam uocabulorum in hoc idiomate, atque ideò ſumma diligentia ſunt addiſcendi. Vtimur ergo triplici accentu linguæ Græcæ, acuto, graui, & circumflexo, qui quia non ſufficiunt, addimus iota ſubſcriptum, & ſignum interrogationis noſtræ; nam toni omnes huius linguæ ad ſex claſſes reducuntur, ita ut omnes prorſus dictiones huius idiomatis ad aliquam ex his ſex claſſibus ſeu tonis pertineant, nulla uoce prorſus excepta.
Primus igitur tonus est æqualis, qui ſine ulla uocis inflexione pronunciatur, ut ba, tres: quod ita uerum eſt, ut etiamſi quis aliquem interroget per uocem, chang, nullo notatur accentu, quod ſi inflecteretur uocis tonus, tunc eſſet alia ſignificatio: uoces itaque quæ hunc æqualem habent tonum, nullo notantur aceentu; & hoc eſt ſufficiens illarum diſtinctiuum ſignum, cùm omnes aliæ ſuum accentum habeant. Secundus tonus est acutus, qui profertur acuendo vocẽ, & proferendo dictionem, ac ſi quis iram demoſtraret, ut bá concubina Regis, uel principis alicuius uiri.
Tertius eſt grauis, & profertur deprimendo uocem, ut bà, auia, uel Domina.
Quartus eſt circumflexus, qui exprimitur inflectendo uocem ex imo pectore prolatam, & poſtea ſonorè eleuatam, ut ꞗã, colaphus, uel colaphizare.
Quintus uocatur ponderoſus ſeu oneroſus quia cum quodam pondere ſeu onere ex imo pectore prolata uoce exprimitur, & notatur cum iota ſubſcripto ut bạ, res derelicta.
Sextus denique dicitur lenis, quia cum leni quadam vocis inflexione profertur, ſicuti cum interrogare ſolemus, itane ? & ſimilia; & idcỉrco ſigno illo interrogatiuo pro accentu notatur vt, bả, quoddam ſericum apud Tunchinenſes coloris lutei vel crocei.
Ex hic patet eamdem ſyllabam, ba, pro diuerſitate accentuum res diuerſiſſimas atque omninò diſparatas ſignificare, quod idem in alijs vocabulis Tunchinenſibus euenit; quamuis enim non omnes accentus ſingulis vocibus aut ſyllabis conueniant, rarò tamen euenit vt aliqua vox plures non admittat accentus, cum ſignificatione diuerſa; nunquam tamen in eadem voce ſimul inueniuntur multi accentus, ita vt ſimul ſint notandi varij in eadem voce, quia variatio accentuum ſecum affert etiam variationem vocum & ferè ſemper etiam ſignificationum.
Hos autem ſex accentus ad noſtræ muſicæ tonos ſic accommodare poſſumus vt aliquam cum illa, videantur habere proportionem per has voces vt, dò, pedica; rẹ, radix, in pronunciatione cuiuſdam Prouinciæ; mĩ, nomen cuiuſdam familiæ; fa, vel pha, miſcere; sổ, cathalogus; lá, folium; ita vt ex his vocibus etiam in lingua Tunchinica ſignificatiuis, per ſex tonos linguæ Tunchinenſis, dò, rẹ, mĩ, pha, sổ, lá, poſſimus referre aliquo modo ſex tonos noſtræ muſicæ, non tamen ita exactè, quin magna interſit differentia; quare nullus iſtos tonos addiſcere poterit, niſi ab aliquo qui linguam benè calleat, illos per ſeipſum audierit ſæpius, vt illis aſſueſcat: Quinque igitur ſunt accentuum quia tonus equalis non indiget nota vt diximus.
Tribus etiam alijs ſignis ſupra vocales vtimur, omiſſis alijs quæ minùs neceſſaria viſa ſunt, ne ſignorum multitudo in typis confuſionem pariat primum eſt accentus circumflexus latinorum, quem ad tres vocales adhibemus â ê,ô. ſignumque tale adhibetur quando illæ vocale, ſubobſcurè pronunciari debent, ore fiilicet minus hiante, vt, ấn, ſygillum: mềm mollis: ốm, infirmus[đính chính 1]: quando tale ſignum non adhibetur ſuper has vocales, ſignum eſt illas clara voce hiantique ore debere proferri, vt an, quies: em, Frater, vel Soror, iuniores: hòm, arca; nullumque ſignum ad hoc eſt neceſſarium, nam ſufficit carentia ſigni.
Secundum ſignum eſt nota breuis ut fit in arte quantitatis verſuum ſeu pöetices & ſimiliter adhibetur ad tres vocales ă, ĕ, & ŏ: vt tăóc, capillus; dĕa, pellis; tŏan, statuere: & ſolùm breuiſſimè tangitur litera cui adhibetur illa nota itaut propriè ſyllaba, & accentus pertineat ad vocalem ſequentem.
Tertium denique ſignum est apex, qui in hac lingua eſt omninò neceſſarius propter differentiam terminationis, quam facit apex omnino diſtinctam à terminatione quam facit, m, aut, n, cum ſignificatione omninò diuerſa in dictionibus, quibus adhibetur; hoc autem ſignum ſeu apex ſolùm afficit o᷄, & u᷄, in fine dictionis, ut, ao᷄, apis; ou᷄; auus, vel dominus: pronunciatur autem ita, vt nec labia ſe inuicem contingant, nec lingua palatum attingat.
Tandem vt aliquam notitiam demus de partibus orationis de illis ſingillatim agemus, quantum hoc idioma permittit, ex quadam proportione cum lingua Latina: facilè tamen quis aduertet non poſse aſſignari tantam uarietatem, non ſolum vt eſt in lingua Latina, ſed neque vt in vulgaribus Europæis.