Từ điển Việt–Bồ–La/Lingue Annamiticæ seu Tunchinensis
lingvae annamiticae
sev
Tvnchinensis
brevis declaratio
Viciniora Orientali plagæ idiomata præcipuè verò. Cinenſe & Tunchinenſe, & ex parte etiam Iaponenſe, artem illa addiſcendi habent à noſtratibus linguis longè diuerſam: carent enim omninò generibus: declinationes etiam non habent propriè neque numeros; Tunchinica certè lingua, de qua nunc agimus, nulias habet coniugationes, tempora nulla aut modos: ſed hæc omnia explicantur, vel per aliquarum particularum additionem, vel ex antecedentibus & conſequentibus ita collinguntur, vt qui peritiam linguæ habent, benè percipiant tempus, aut modum, & numerum, qui pro ſignificatur[đính chính 1] in oratione prolata, imò ſæpè idem ipſum ipſum vocabulum habet ſignificationem nominis & verbi, & ex adiunctis facilè poteſt intelligi an eo loco talis vox ſit nomen, aut verbum
Duo tamen præcipuè ſunt in hoc idiomate notanda, è quibus tanquam fundamentis tota ratio benè addiſcendæ huius linguæ pendet, ita vt ſine illis à noſtratibus hæc lingua vix teneri poſſit; ſicuti enim homo conſtat ex corpore & anima, ſic etiam hoc idioma conſtat ex characteribus quibus à nobis conſcribitur[đính chính 2], & ex tonis ſeu accentibus quibus notatur & pronunciatur: quibus duobus priùs explicatis & poſitis tanquam fundamentis, de partibus Orationis, & præceptis in ipſa oratione ſeruandis agendum poſtea.