Bước tới nội dung

Từ điển Việt–Bồ–La/De literis & ſyllabis

Văn thư lưu trữ mở Wikisource

De literis & ſyllabis quibus hæc lingua conſtat

CAPVT I.

NOn agimus hic de characteribus quibus Tunchinenſes ſeu Annamitæ vtuntur in ſuis ſcriptionibus, qui ſunt difficillimi, & penè innumeri, præcipuè ij quibus ſuos conſcribunt libros qui ſunt ijdem ac Cinenſes, & ad numerum octuaginta millium peruenire dicuntur: totamque vitam in ijs addiſcendis inſumunt illæ nationes nec tamen vllus vnquam ad omnium perfectam notitiam peruenire conſueuit.

Noſtratibus igitur literis vtimur & paucioribus & longè facilioribus, quia Tunchinenſes in ſua lingua noſtras omnes exprimunt literas excepto vno, z, nam quamuis etiam propriè noſtrum, f, non exprimant ſed potius, ph, ſeu φ Græcum, tamen etiam ad hoc exprimendum vtimur noſtro, ph, quia ſic facilius & commodius abſque confuſione noſtri alphabeti elementis vtimur. Verum quidem eſt quatuor de nouo literas nostro alphabeto fuiſſe additas ad exprimendam pronunciationem aliquam propriam huius Tunchinenſis linguæ, quam nostri characteres non exprimunt: hæ autem literæ ſuperaddite ſunt tantum quatuor, duæ vocales, ſcilicet, ơ, & ư, & duæ conſonantes & đ quarum virtus nunc explicabitur cum aliarum literarum valore.

A, est duplex, vnum clarum ſicut noſtrum vt, an, quies; & aliud ſubobſcurum quod non ita hiante ore pronuntiatur vt ân, occultare.

B. Eſt etiam duplex unum commune vt, ba, tria & iſtud quidem, non eſt omninò ſimile nostro ſed pronuntiatur non emittendo ſed potius attrahendo ſpiritum in ipſo oris ſeu labiorum hiatu ac ſi quis vellet proferre m, & postea proferat, b, alterum . pronunciatur ferè vt β Græcum vt, ꞗĕaò ingredi, non eſt tamen omninò ſimile noſtro, V, conſonanti, ſed paulo aſperius, & in ipſa labiorum apertione pronuntiatur ita vt ſit verè litera labialis, vt Hebræi loquuntur, non autem dentalis.

C. Eſt in vſu in principio dictionis vt, , piſcis, & in fine vt ác, ludere; vtemur autem litera, c, in principio tantum cum vocalibus a, o, ơ, ư, & u, nam pro literis e, &, i, vtemur vel litera k, vel litera ſ; vt infra: vtemur etiam, c, cum, h, ad exprimendum quod Itali ſcribunt, cia, nos autem dicemus, cha, quia apud luſitanos ita eſt in vſu, & in libris etiam ſcriptis in lingua Tunchinenſi ita vſus inualuit, vt, cha, ſit idem quod apud Italos cia, &, che, idem quod, ce, apud eoſdem: & ſic de omnibus alijs literis vocalibus cum ch, quæ pronunciantur more luſitano, non Italico nec Latino, quia ſic commodius nobis viſum eſt.

D. Pronunciatur & valet idem quod, d, Latinum, cum aliqua tamen differentia, præſertim in vocabulis in quibus, d, affert ſecum literam, e, quaſi affixam, ſed non clarè pronuntiatam, vt dĕa, pellis; at quando non habet illud quaſi medium, e, affixum, eſt omnino ſimile noſtro, d, vt , caſa, in quibuſdam tamen Tunchinenſium pagis iſtud, d, pronunciatur vt, r, eſtque vitium linguæ, aliud đ notatur eo ſigno quia eſt omninò diuerſum à noſtro & pronunciatur attollendo extremum linguæ ad palatum oris, illamque ſtatim amouendo, abſque eo quod vllo modo dentes attingat vt đa đa, perdix: & hæc litera eſt valdè in vſu in principio dictionis.

E, datur duplex; alterum commune & clarum vt em, frater vel, ſoror, natu minor: alterum ſubobſcurum & quaſi clauſum vt, êm[đính chính 1], ſuauis mollis: oppoſitum aſpero aut duro.

F. Vel potius ph. quia non ſupponit labia diſiuncta vt noſtrum f. ſed potius illa in pronunciatione ſeu prolatione ſuauiter diſiungit cum aliquo flatu, quare in dictionario non vtemur litera f. ſed ph. quia libri iam conſcripti ſic uſurpant.

G, Eſt in vſu ſicut apud nos vt , gallina, illud tamen notandum quod in ſcribendo ghe & ghi ſequemur octographiã Italicam vt commodiorem huic linguæ, ſic etiam gia gio giu giơ & giư debent pronuntiari Italicè ſic enim commodius viſum est & in libris iam ſcriptis ita vſus inualuit. Etiam ge & gi ſcribemus per literam, g, ne ſcribendo per i, conſonans fieret aliqua confuſio. Alium habet vſum litera, g, præponendo illi, n; vt, ngà, ebur, & habet pronunciationem ſeu æquiualet ngain ע Hebræo: eſtque prolatio partim per nares emiſſa, & eſt valdè in vſu in hac lingua: ſic & in fine vocabuli ſæpe eſt in vſu, g, non tamen ita clarè profertur ſicuti in principio ſed ſubobſcurè, vt ſi ex vocabulo ſanguis tollas ultimas literas, uis, remanet, ſang, nobilis. Est in mullis vocibus in vſu talis pronuntiatio, imitaturque linguam Gallicam cum in illâ poſt illud, g, ſequitur vocalis, vt, le ſang eſt beau, ſanguis eſt pulcher.

H, Eſt valdè in vſu, & benè aſpiratur præcipuè in principio dictionis cum omnibus vocalibus vt, [đính chính 2] aperire os, & poſt, k, vt Khá, decet & equiualet χ Græco, ſic etiam post, p, vt, pha, miſcere: & valet idem quod, φ, Græcum: ſic quoque poſt, t, vt tha, parcere: & ſonat vt θ Græcum: habet igitur hæc lingua tres aſpiratas ſicuti lingua Græca, & ſatis aſpirantur: adhibemus etiam, h, poſt, c, vt, cha, Pater, & æquiualet, cia, Italo, vt ſupra diximus in litera c: ſic & poſt, g, vt ghe, criſta, ghi, notare, ſicut Itali &c. adhibemus etiam ſimul cum, n, vt, nhà, domus, & facit idem quod apud Italos, gna; eſt etiam in vſn in fine poſt c, & poſt n; ſi quis enim cx illa voce luſitanica cacha tollat vltimum, a, ſupereſt vox Tunchinica cách, modus: ſic etiam ſi ex voce, manha, tollatur vltimum, a, reſtat quoque uox Tunchinica mạnh, robuſtus.

I. Solum vtemur vocali, quia totus vſus, i, conſonantis melius fit per literam, g, vocalis autem eſt vſus ſicuti apud nos; ad vitandam tamen confuſionem ſolum vtemur, i, vocali in medio & in fine, in medio quidem vt, biét ſcire, & in fine vt, , cucurbita Indica; notandum tamen, nos vſuros, y, in fine quando fit diphtongus cum diuiſione ſyllabæ, vt éy ille; quando vero ſcribemus cum, i, vocali, eſt ſignum non diuidi ſyllabam vt ai, quis: non vtimur duobus punctis ſupra vocales, ad vitandam ſignorum multiplicitatem ſufficiet ſemel admonuiſſe, i; in fine poſt aliam vocalẽ non facere aliam ſyllabam diſtinctam cum vero ſcribitur per, y, Græcum, tunc diuiditur ſyllaba vt, cai. ſuperior: cây. arbor. In principio etiam, maximè ante aliam vocalem vtemur, y, Græco ne quis accipiat pro conſonante vt yêó, debilis; yả, cacare.

K. Eſt in vſu cum vocalibus e, & i, vt Kể numerare, ſcriptor quia ad alias literas vtimur, c, vt ſupra notauimus in litera, c; attamen cum, h, vtimur k ad omnes ſyllabas vt, khác, aliud; & valet idem quod χ Græcum, vt ſupra notauimus in litera, h.

L, Eſt in vſu maximè in principio vt , folium; hac autem litera omninò carent Iapones, ſicuti Cinenſes carent r. vnde obiter nota Latinam linguam melius pronunciari à Tunchinenſibus quam ab illis præterea Tunchinenſes habent l, liqueſcens adiunctum alijs conſonantibus vt blả ſoluere; Ac licet in aliquibus Prouincijs ſeu pagis dicitur, t, loco, b, vt tlả ſoluere, in curia tamen eſt vſus, b; additur etiam pót, m, vt mlẽ ratio, aliquando etiam ſed rarò additur ad p vt plàn deuoluere, alij, làn, ſine p. at cum literat, additur, l, ſapiſſimè vt tla, condire; tle, canna indica: multi autem pronunciant per, t, multa huiuſmodi vocabula, quod vſus docebit.

M. Eſt in vſu tam in principio quam in fine vt, ma, mors: & in fine ſed pronunciatur benè compreſſis labijs vt mâm, menſa paruula, quod notandum pro Luſitanis[đính chính 3] ne confundant, am, &, ao᷄, quæ in hoc idiomate ſunt diuertiſſima, & ſæpè ſunt in vſu, vt am, artifex eximius &, ao᷄, apis, mám, piſcis ſale conditus, & o᷄ unguis.

N. Eſt in vſu tamin principio quam in fine vt, non, immaturus; adiungitur cum litera, h, tam in principio quam in fine vt ſupra notauimus in litera, h, hic autem vſus eſt frequentiſſimus, ſic etiam in principio cum litera, g, eſt ualdè in uſu, ut, nghe, audire: uide ſupra litera g.

O. Est duplex ſicuti &, a, aliud commune ut , habere: aliud ſubobſcurum quod parum aperto ore profertur ut, , amita Soror Patris.

ơ Eſt quaſi o, & e, quaſi quid ex duabus vocalibus compoſitum & eſt valdè in vſu, tam ſolum, vt, , eſſe, quam & cum omnibus conſonantibus, vt ꞗợ[đính chính 4] vxor, cơm, oriza cocta &c. Sæpe autem adiungitur ſimul in eodem vocabulo cum litera, ư, quæ eſt quaſi u ſed ſubobſcurum, & pronunciatur compreſſis dentibus & hinc inde dilatatis labijs, vt nước, aqua; chước, induſtria; ước putare, & ſimilia, quæ paſſim occurrunt.

P. Non datur propriè in principio dictionis vt ſupra notauimus in litera f. ſed potius ph, quod idem valet, ac φ, Græcum vt, pha, miſcere; habet tamen p, in fine vt báp, flos ficus Indicæ, & pronuntiatur omninò vt nostrum, p, etiam in fine.

Q, Eſt in vſu vt in lingua Latina cum u, liqueſcenti, vt qua, tranſire; que, baculus; qùi genua flectere.

R, Eſt in vſu in principio dictionis, non duplicatum vt luſitani ſolent, ſed ſimplex vt Itali, vt, ra, egredi, eſt etiam in vſu liqueſcens poſt t, non tamen est propriè r, ſed illud t, pronunciatur cum quadam aſperitate, attingendo palatum cum extre mitate linguæ, vt tra, conferre: confunduntur tamen tr, & tl, vſus docebit.

S, Est ſolùm in vſu in principio dictionis; & cum maiori aſperitate, quàm noſtrum, quaſi eſſet duplex, & cum minori ſibilo: pronunciatur autem cum quadam inflectioen linguæ ad palatum vt, ſa, cadere: in medio, aut in fine dictionis nunquam reperitur.

T, Eſt in vſu tam in principio dictionis, quàm in fine, vt, tật, morbus inueteratus: in principio eſt ſimile noſtro vt, tin, credere: in fine pronunciatur cum quadam inflexione & percuſſione linguæ ad palatum vt, bụt, idolum: ſic cum ea linguæ inflexione pronunciatur etiam in principio quando habet, r, adiunctum vt, tra, conferre, ſeu examinare.

V, Est in vſu, tum vocalis, tum etiam conſonans: vocalis quidem tam in principio vt, v mê[đính chính 5], idiota rudis; quàm in medio vt in lingua Latina cum litera, q, vt, qua, tranſire: & interdum cum g, vt in lingua Italica, ut, nguyẹt[đính chính 6], luna, & tunc liqueſcit: eſt etiam in fine, & tunc uel cum apice ſemicirculari qui ſignificat quid medium inter, m; &, n, ut, cu᷄, ſimul, uel ſine illo ut, , umbella, uel eitam cum alia uocali ut càu pons; Vbi notandum quod quando ponitur in fine, u, poſt, a, tunc intelligitur quaſi duplex ſyllaba, ſicuti apud Latinos cùm adhibetur duplex punctum ſuper uocales, ut, aër; cùm uerò poſt, a, pomitur, o, tunc illigitur diphtongus ut, cao, altus, ne multiplicentur ſigna, quæ pariant confuſionem.

ư, Eſt ualdè in uſu & pronunciatur fermè ſicut u, ſed dilatatis hinc inde labijs ut ưa, fauere, mưa, pluuia: dữ, malus, aut ferus.

X. Eſt etiam ualdè in uſu & pronunciatur ſicuti apud luſitanos, uel certè ut, ſc, apud Italos ut, xa, diſtans; xe, currus.

Vocales igitur in hac lingua ſunt omninò ſeptem ideſt a, e, i, o, u, quibus adduntur, ơ, &, ư, ut diximus: utemur etiam y, Græco, præcipuè in fine, ad ſignificandam syllabæ diniſionem, ne cogamur uti duobus punctis, ſicuti in latino aër[đính chính 7], ne multitudo ſignorum pariat confuſionem. Sufficit ſemel monuiſſe quotieſcunque utimur, y, Græco, tunc illud exprimere ſyllabam diuerſam, ut, yả, excrementa egerere: éy, ille, dạy docere, ut ſupra in litera, i, iam notatum.

Ex dictis uocalibus componuntur diphtongi, ai, ao, ei, eo, & i, antecedens omnes alias uocales, poſtpoſitum literæ, g, ut, gia gie, &c. more Italico pronunciatum oi, ei, ao᷄, ou᷄, ơi, ui, ưi. quæ vſus docebit.

  1. Gốc: ệm được sửa thành êm: chi tiết
  2. Gốc: được sửa thành : chi tiết
  3. Gốc: proluſitanis được sửa thành pro Luſitanis: chi tiết
  4. Gốc: ꞗơ được sửa thành ꞗợ: chi tiết
  5. Gốc: u, mê được sửa thành v mê: chi tiết
  6. Gốc: guet được sửa thành nguyẹt: chi tiết
  7. Gốc: ấer được sửa thành aër: chi tiết