Trang:Dictionarium Annamiticum Lusitanum et Latinum (Bayerische Staatsbibliothek).pdf/10

Văn thư lưu trữ mở Wikisource
Buớc tưới chuyển hướng Bước tới tìm kiếm
Trang này đã được phê chuẩn.


ni ſum commoratus, ab initio magistrum linguæ audiens P. Franciſcum de Pina luſitanum è noſtra minima Societate Iesv, qui primus è Noſtris linguã illam apprimè calluit, & primus ſine interprete concionari eo idiomaie cæpit; aliorum etiam eiuſdem Societatis Patrum laboribus ſum vſus præcipuè P. Gaſparis de Amaral & P. Antonij Barboſæ, qui ambo ſuum compoſuerant dictionarium, ille à lingua Annamitica incipiens, hic à luſitana, ſed immatura vterque morte nobis ereptus est. Vtriuſque ego lucubrationibus vfus, latinam etiam linguam Eminentiſſimorum iuſſu Cardinalium addidi, quæ, præter alia commoda, vſui ſit ipſis indigenis ad linguam latinam addiſcendam, hoc noſtrum fuit intentum, de quo te monitum volui ad maiorem Dei Gloriam. Vale, & ora pro me.


Franciſcus Piccolomineus Societatis Ieſu Præpoſitus Gener.

DIctionarium linguæ Annamiticæ, ſeu Tunquinenſis cum explicatione luſitana, & latina à P Alexandro de Rhodes noſtræ Societatis Sacerdote conſcriptum, vt typis mandetur facultatem facimus, ſi ijs, ad quos ſpectat, ita videbitur, cuius rei gratia has literas manu noſtra ſubſcriptas, fig illoque noſtro munitas damus Romæ 5. Februarij 1651.

Franciſcus Piccolomineus.

Imprimatur, Fr. Vincentius Fanus Soc. Reuerendiſs P. Vincentij Candidi Sac. Pilatij Apoſtolici Mag. Ord. Præd.