flebili, cum intercalari interiectione, ôy, poſt aliquod tempus.
Denique coniunctiones; copulatiuæ, ac, &; hŏà, và, interdum etiam, mà, cu᷄̀, ꞗối: diſiunctiuæ, aut, vel; hay là, hay: aduerſatiuæ, etſi, quamuis; dù mà, dâù mà, tuy là; tamen; ſao᷄, ſo᷄ le: collectiuæ, ergo, quare, thì, ꞗậy thì: comparatiuæ, ví bàng; ſicutim quemadmodum: dantes rationem nam, quia; ví chưng; nhin vì ſự áy, propterea, quapropter: expletiuæ, át là, thật là, profectò. & hæc de partibus orationis dicta ſint ſatis ex quadam analogia ad linguam Latinam.
Quare hoc idioma propriè non habet diſtinctionem generum quæ ex terminatione colligi poſſit, ſolum in ſenſitiuis, in quibus eſt diſtinctio ſexus, quædam ſunt vocabula, quæ ſolum dicuntur de maribus, alia ſolum de fœminis, nam de auibus, ſóu᷄, ſignificat maſculum, vt gà ſóu᷄, gallus gallinaceus; mái, fœminam, gà mái, gallina: in alijs animalibus quadrupedibus, đực, eſt maſculus, vt, bò đực, bos: cái, eſt fœmina, vt, bò cái, vacca: debet tamen poſtponi, vt habeat illam ſignificationem, nam, cái, præpoſitum ſubſtantiuo dicitur de rebus inanimatis & artificiablibus, & ferè de omni re materiali, vt, cái này, res hæc: con, dicitur de omnibus animalibus, vt, con gà, gallina: con bò, bos: &c. ſi poſtponitur, con, ſignificat paruulum nondum perfectum in illa ſpecie, vt, gà con, pullus; bò con, vitulus, & ſic de cæteris. de hominibus quamuis, con, communiter intelligatur de fœminis, tamen etiam pro maſculis interdum accipitur; ſicuti etiam vox, đứa, indifferenter accipitur tam pro maſculis quam pro fœminis, vt, tôi có hai đứa, một blai một gái: ego habeo duo capita vnum maſculum, vnam fœminam: at, blai, ſemper de maſculis dicitur, gái, vero de fœminis. ſic ou᷄, de ſolis viris, & de ſolis fœminis, bà, dicitur cum honore: at ngừơi tam de viris quam de mulieribus cum honore: thầng, ſolum dicitur