Trang:Dictionarium Anamitico-Latinum.pdf/17

Văn thư lưu trữ mở Wikisource
Bước tới điều hướng Bước tới tìm kiếm
Trang này cần phải được hiệu đính.
ix

sed modo leviori et dulciori medium tenente inter Chữ xiênr et l. Ad hanc fortassè difficultatem vitandam, Tunquinenses dicunt blời loco trời, et tlơn, loco trơn. Alii verò dicunt Tlời loco etiam Trời.

S est in usu in principio et nunquàm in medio vel in fine vocum. Sa, sê, si, so, su, sicut ferè apud Gallos cha, che, chi, cho, chu, vel apud Anglos sha, she, &c. enunciantur. Sic v. g. Sa species serici tenuissimi, dicitur à Gallis cha. Se sicut chaise, ultimam syllabam adimendo, &c.

T. ta, tê, ti, to, tu. Utimur t tàm in principio quam in fine vocum v. g. tát, exhaurire. In principio dictionis simile est latino, v. g. tam, tres. Sed in fine enunciatur cum quâdam inflexione et linguæ percussione usque ad palatum, ut v. g. rút, extrahere, profertur ut latinè Ruth, Anamiticè Bà rút. Sed quandò h sequitur t ut jam diximus, v. g. tha, parcere, tùnc oportet litteram h aspirare.

V. va, vê, vi, vo, vu, quasi ut in linguâ latinâ proferri possunt, sed non requiritur ventus seu sibilus, labia verò non debent comprimi sed adhærere.

X. xa, xê, xi, xo, xu. Ista littera x etsi sola indicat unam consonantem cujus sonus medium tenet inter litteras s et ch Gallorum, et xa, xê, &c. proferuntur modo dulciori quam apud Gallos et etiam modo molliori quam sc apud Italos.

Hæc pro viribus sufficiant, qui meliùs enucleare poterit, faciat; Invidiæ stimulis nequaquam agitabor amaris.


GRAMMATICÆ COMPENDIUM.

Omnes voces variarum linguarum ad novem genera ordinariè reduci possunt ; scilicet, Nomen, Adjectivum, Pronomen, Verbum, Participium, Adverbium, Præpositio, Conjunctio, et Interjectio. De quibus omnibus pauca referre juvat.

De Nomninibus.

Nomina sivè communia sivè propria habet lingua Anamitica. Sic vox nhơn, homo ; cây, arbor, nomina sunt communia ; vox verò Huế, soli provinciæ regiæ vonvenit. Ad formandum nomen substantivum sæpè utuntur voce commnuni sự, res, v. g. lành, bonus vel interger, adjiciendo vocem sự lành, fit nomen substantivum bonitas vel integritas, &c.

De Genere.

Etsi ista lingua non præcisè habeat genera, attamen illa exprimere potest ope quarumdam vocum ; sic ad enunciandam sexuum diversitatem utitur pro genere hominum masculino voce Trai, et pro feminino voce Gái. Inter animalia vox Đực masculum designat, et Cái feminam, v. g. bò đực, bos ;" bò cái, vacca. Pro volatilibus verò alia vox adhibetur, Trống et Mái, v. g. gà trống, gallum ; gà mái, gallinam indicat. Ante nomina animalium rationabilium vel irrationabilium ordinariè præmittitur vox Con, quasi diceretur filius, vel filia, parvulus vel parvula ; sic vox con trai, filium ; con gái, filiam ; con gà mái, gallinam, con cá, piscem designat. Passìm utuntur etiam voce Cái ante nomina rerum materialium et artificialium, v. g. cái bàn, mensa ; cái hòm, arca ; cái nầy, istud. Vox cây nomina arborum, trái fructuum, et củ vel khoai, tuberum quæ crescunt in terrâ, ordinariè præcedit, v. g. cây mít, arbor jaca; trái thơm, fructus ananas; củ vel khoai ngà, Dioscorea eburnea.

De Numeris.

Nomina servant apud ipsos formam numeri singularis ; ad formandum verò pluralem oportet aliquas voces communes addere; v. g. chúng, những, các, phố, &c. Nos, chúng tôi ; omnes qui, những kẻ ; Domini, phô ông, &c. ex antecedentibus et consequentibus, quædam nomina fieri possunt pluralia usus hæc docebit.

De Casibus.

Non sunt in istâ linguâ verè dicti casus ut in latinâ. Nihilominùs apud ipsos nominativus semper præcedit verbum activum, aliquandò verò sequitur verbum passivum et neutrum. Genitivus sic cognoscitur, è duobus