Trang:Dictionarium Anamitico-Latinum.pdf/20

Văn thư lưu trữ mở Wikisource
Bước tới điều hướng Bước tới tìm kiếm
Trang này cần phải được hiệu đính.
xii

vocem và, mà ; etiam, cũng ; sed, song, mà ; nihilominùs, nhưng mà ; nisi, ví bằng chẳng, nếu chẳng, &c. absquè etiam ullâ conjunctione multa simul eleganter conglobant.

De Interjectione.

Ad varios animi motus patefaciendos, utuntur Anamitæ variis interjectionbus ; v. g. ô Deus meus ! a Chúa tôi ! ô me miserum ! a khốn tôi ! heu ! hãi ! heu fili mi ! hỡi con ! o frater ! ớ anh ! &c. Monere juvat lectorem linguæque Anamticæ philologum, hanc linguam non pati sensum indefinitum et indeterminatum sicut lingua latina, ideò ipsi multas addere solent voces ad definiendam sermonis significationem. Consuetudo pariter increbuit duas vel tres aut quatuor voces sibi affines conjungendi, elegantiæ vel stili numerosi causâ ; v. g. lavare faciem, rửa mặt mũi, id est, lavare os et nasum ; domus, nhà cữa, id est domus et janua, vel gia quán, Domus et hospitium ; fervere irâ, nong gan thạnh nộ, &c. Multa itidem habent nomina propria ad exprimendas diversas res et actiones, v. g. porture, si supra caput, đội ; si sub axillis, cắp nách ; si manibus, bưng ; si supra humeros, vác, &c. Si agatur de esu, varia sunt etiam vocabula ; v. g. manducare orizam, pro personã communi, ăn cơm ; pro superiore et præfectis, thì cơm ; pro principibus et magnatibus, xơi cơm ; quidquid verò facit rex sive manducet, bibat, egrediatur, ingrediatur, &c. designatur per particulam Ngự ; v. g. Rex bibit theum, Vua ngự trà ; Rex approbat, ngự chế ; Rex loquitur, ngự phán, et multa alia ; undè qui specialibus hujusmodi expressionibus non utitur difficile intelligitur, vel saltem probat quod ipse non benè calleat linguam Concincinensem. Utrumque Dictionarium revolvendo, usu discendo, et ex omnibus suprà relatis, unusquisque pro comperto habebit, quod ista lingua sat sit simplex in suo tenore, sonis varietur, abundetque vocibus ad res usuales et communes indicandas, multis verò deficiat verbis, in iis præsertìm quæ ad alta et spiritualia, vel interiores et reconditas scientias spectant. Nùnc verò à minoribus ad majora procedamus, et linguæ Anamiticæ philologo offeramus commentationem quarumdam particularum, ad hujus linguæ emendatam locutionem utilissimarum, quæ etiam ad Grammaticam Spectant.


TRACTATUS DE VARIIS PARTICULIS ET PRONOMINIBUS AD ELEGANTEM LINGUÆ ANAMITICÆ ELOCUTIONEM UTILISSIMIS.

A, interdùm interjectio est exclamantis aut vocantis, ô ;ô frater ! a anh ! interdùm suspirantis, ah ! ah !

Ai ! ai ôi ! interjectio est dolentis, heu ! heu !

Ai a ! interjectio est gementis ; hei !

Ă, hæc in vulgari sermone tantùm usitata et in fine orationis posita, particula est sivè seriò sivè ironicè approbantis ut, khéo ă ! quàm peritè ! hay ă ! quàm benè ?

Ấy, interdùm pronomen est, ille, illa, illud ; v. g. người ấy, ille homo ; ấy vậy, illis rebus sic se habentibus ; bỡi ấy, propter illa, seu proptereà ; khi ấy, illo tempore. Interdùm significat ecce, id que de re aliàs jam ditâ, quæ nùnc revocatur in memoriam ; v. g. ấy như tôi đã nói, ecce sicut jam dixeram ; differt à Nầy, quæ dicitur de re præsenti, et à Kià quæ de re eminùs apparenti.

Ắt, determinatum, ratum, necesse ; v. g. ắt là, ratum est vel necesse est, ắt thật, ratum et certum.

Bấy, hæc particula in fine orationis affirmativè posita significat quàm admirationis, seu quantùm ; ponitur cum adverbio positivo, aut superlativo, sivè mediatè sive immediatè ; v. g. bền lâu bấy ! quàm diù durat ! nhặt bấy ! quàm severum, vel exactum ! nhiều người khéo tay bấy ! quàm multi homines manibus industriosi ! lắm bấy, quàm plurimùm quàm maximè. Bấy nhiêu et Mà thôi, sivè conjunctìm sivè separatìm positæ, prior significat tantùm, vel tanti, æ, a, vel tot ; posterior verò et non ampliùs ; v. g. bấy nhiêu ngừơi còn sống mà thôi, tanti homines vel tot homines supersunt et non ampliùs.

Interdùm pro tùnc vel tantus, a, um, est limitata cum his solùm adjunctis ; v. g. bấy giờ, tùnc temporis ; bấy chầy, tanta diuturnitas, vel diuturnitate seù tandiù, vel tanto tempore. De præterito hæc dicitur, bấy lâu ; bấy thuở ; bấy dài, tanta longitudo rerum ; bấy sâu, tanta profunditas. Ne confundas igitur bấy giờ, tùnc, cum bây giờ, nùnc ; nec, bấy nhiêu, tantùm, de re præteritâ, cum bây nhiêu, tantùm de re præsenti.