Trang:Dictionarium Anamitico-Latinum.pdf/33

Văn thư lưu trữ mở Wikisource
Bước tới điều hướng Bước tới tìm kiếm
Trang này cần phải được hiệu đính.
xxv

Miễn là, dummodò ; chẳng lựa, vel chẳng lựa là, in initio membri sequentis, membro alio affirmante præcedente, positæ, significant non opus esse, vel nedùm : v. g. nói ít đều đã đủ chẳng lựa, vel chẳng lựa là nói nhiều đều, paucis dicere sufficit, non opus est multis, vel nedum multis. Quidam legunt lọ loco lựa. Nhứt là, imprimìs, præsertìm.

Lại, modò pro iterùm ; v. g. đã uống khi nãy, bây giờ lại uống thêm, jam bibit modò, nùnc iterùm ampliùs bibit. Sic sumpta aliquandò habet totum membrum præcedens subintellectum ; v. g. đã lại nói làm vậy, cùm aliàs sic dixeras nùnc iterùm sic dicis. Modò pro è contrà : v. g. đã gian lại ngoan, jam iniquus est, è contrà vult videri liberalis et benignus ; dicitur de noxio qui damnis à se illatis simulat se innoxium et benevolum. Modò pro insuper : v. g. đã giết người rồi lại đốt nhà, jam occidit hominem quo peracto insuper incendit domum ejus. Modò pro porrò : v. g. lại nói thuở ấy, porrò dicitur, vel narratur quod illo tempore. Modò pro imò : v. g. chẳng những chẳng chối, lại xưng ngay ra, non solùm non negavit, imò confessus. Mà lại, sed immò, qui imò. Ex circumstantiis mà lại significat quoquè et insuper, sed è contrà, sed insuper, sed iterùm. Post verba aut eorum casus posita æquivalet particulæ re compositæ, sivè pro iterùm, retrò, retrorsùm, reciprocatione. Sive pro vice versâ, contrà, reditu ad pristinum statum sumptæ : v. g. trở lại, reverti ; nói lại, repetere, vel respondere ad æquales aut inferiores ; ở lại, remanere ; thưa lại, respondere, vulgò ad superiores ; đứng lại, restare ; ném lại, vel quăng lại, rejicere ; trẻ lại, 'repuerascere ; mới lại, renovari ; lui lại, recedere ; lui lại, significat etiam deducere, seu de summâ subtrahere. Modò pro è regione ad, nempè ad partem, ad locum in recto, vel transverso oppositum sed non longè distantem : est vel composita et cum motu : v. g. bay lại, advocare ; chạy lại ; accurrere ; vel separata, etiam cum motu : v. g. từ đây lại đó, ex hìnc ad illum locum ; từ đó lại đây, indè ad istum locum ; ngồi lại đây, sedere ad istum locum, vel ad istam partem ; lại bên nầy, ad istam partem ; lại bên kia, ad alteram partem ; lại đây, ad hanc partem, vel locum ; lại đó, ad illam partem, vel locum.

Lại, sæpè sumitur quoque pro transire ad, venire ad locum, ad partem sic oppositam à loco à parte non remotâ et similiter oppositâ, ut suprà, subaudito verbo đi ; v. g. lại nhà tôi, venire ad domum meam. Subauditum sæpè exprimitur : v. g. đi lại đây, đi lại bên nẩy, đi lại đó, đi lại bên kia. Lại, sic sumpta differt à que, vel sang, quòd hæ dicuntur quandò à parte ad partem interpositum est flumen, mare, murus aut mons, illa verò non item, sed de loco parteve propinquâ ut suprà, quandofque confunditur cum duabus illis sed minùs rectè. Hæc præterèa post quædam verba posita, significat oppostione factâ inimico aut æmulo prævalere, aut parem esse, et verbum ei antecedens æquivalenter positum in gerundio in do : v. g. làm chẳng lại nó, agendo, certando non prævalet illi, aut non par est illi. Nói lại miệng nó, loquendo seu disputando prævalet aut par est ori ejus ; nói lại, significat etiam respondere, ut suprà, vel verbis opponere, vel Superiori protervè respondere.

Lấy, ante nomen posita interdùm nota est ablativi, instrumenti, materiæ, modi, causæ, &c. quæ sæpiùs resol vitur per particulam per, v. g. lấy lời lành an ủi anh em, verbis aut per verba bona consolari fratres ; lấy việc làm, operibus seu per opera ; lấy tên Đức Chúa trời, nomine seu per nomen Dei ; secundum locum lấy, in ejusmodi potest sumi pro accipere, lấy tiếng, prætextu seu per prætextum ; lấy tiếng, sumitur quoqùe pro, bonâ famâ acquirendâ. Interdùm sumitur loco pro, v. g. lấy thảo, pro gratitudine ; lấy có, pro more ; lấy rồi, pro absolutione operis, id est tantùm ut opus absolvatur, non attendendo ad operis effectum. Interdùm pro secundum : v. g. làm lấy ý ; facere aliquid secundum propriam voluntatem ; lấy đặng vel lấy được, secundum possibilitatem, cujus loco latinè dicitur per fas et nefas. Interdùm pro in, semper in malâ parte ; v. g. tông lấy, impingere in. Mắc lấy, incidere in ; đóng lấy, idem.

Hæc particula quibusdam verbis activis aut activè sumptis postposita, significat sibi, ad se, ad suam partem, pro suâ parte, in suâ parte, ad suam aut alterius commoditatem : v. g. kéo lấy, trahere ad suam partem ; cầm lấy, retinere sibi ; cướp lấy, rapere sibi, ad se, ad suam partem ; giữ lấy, custodire pro suâ parte ; chịu lấy, recipere, suscipere ad se ; cứu lấy dân, quasi dicatur, liberare populum, idque in ejus commodum ; chữa lấy mình, defendere se, se tueri, idque in suam utilitatem. Ejusmodi expressiones quamvis jam includant in se aliquam uti