Trang:Dictionarium Anamitico-Latinum.pdf/34

Văn thư lưu trữ mở Wikisource
Bước tới điều hướng Bước tới tìm kiếm
Trang này cần phải được hiệu đính.
xxvi

litatem, quædam tamen ex illis patiuntur post se immediatè particulam cho, quæ est nota commoditatis aut utilitatis : v. g. cướp lấy cho mình, quasi dicatur, rapere ad se, arripere sibi, idque in suam utilitatem ; giữ lấy cho cha mẹ, custodire interim pro suâ parte, sed quod transferetur in commoditatem parentum.

Lấy lòng, accommodare se alicujus voluntati. Cum hæc significat etiam matrimonio jungi, conjugem accipere, copulam carnalem habere, qui huic linguæ operam dat, multùm caveat, ne in loquendo conjungens hanc vocem cum rebus animatis, audientibus ansam redendi et materiam præbeat ; ne dicat igitur lấy chim, accipe avem, sed bắt chim, cape avem loco lấy, &c.

Lẩy, hæc particula post quædam verba collocata significat ex ironiâ aut indignatione, aliquam actionem aut omissionem ab aliquo fieri secundum plerumquè alterius, contrà verò suam voluntatem aut sententiam, quæ actio aut omissio certò cedat in detrimentum illius, et aliorum multorum, imò et suî, vel quæ nulli conducit : v. g. bỏ lẩy, ex ejus modi motivo aliquid abjicere, vel relinquere ; làm lẩy, ex ejusmodi animo agere ; nói lẩy, ex ejusmodi animi dispositione aliquid dicere ; verbis ironicè approbare, vel indignanter alterius sententiæ consentire, ut sunt qui dicunt iracundè ità, ità ; giận lẩy, irasci propter sensuum oppositionem.

Làm, modò ponitur pro in, nempè in varias partes : v. g. chia ra làm nhiều phần, sejungere in multas partes. Modò sumitur loco pro, ad, vel tanquam ; v. g. lấy làm thật, æstimare, agnoscere pro vero vel tanquam verum. Làm cớ, pro tetimonio ; làm chi ? ad quid ? làm chi, pro ad quid sumpta et in fine membri prohibitivi posita, postulat ante se suppleri particulas, si autem, si ità, et verbum ante se expressum repeti : v. g. xin Chúa chớ phạt nó làm chi, obsecro te Deus, ne castiges illum, si ita, vel si autem castiges illum, hoc ad quid ?

Làm sao et làm vậy, aut làm vầy, sivè conjunctìm, sivè separatìm positæ, prior significat cur, quare ; poste riores verò, sic, ejusmodi, hoc modo, talis, taliter, sic res se habent, sic re se habente. Conjuctìm positæ significant etiam quid quid sit, quo modocumque sit ; v. g. làm sao làm vậy, thì cũng chẳng nên, quidquid sit, vel quomodocumque sit, non erit licitum. Sed quandò sine comite sunt positæ, et inversâ constructione, idest làm vậy, aut làm vầy in initio membri sine làm sao ; làm sao verò in fine sine làm vậy aut làm vầy, tùnc prioribus sensum suum retinentibus, làm sao autem significat quomodò, qualis, quid, interrogativè, relativè aut indefinitè sumptas : v. g. làm vậy thì bệnh đã trọng lắm, sic eo modo, re sic se habente, ergò infirmitas illa jam est gravis nimis ; ăn năn tội là làm sao ? contritio peccatorum est quid ? Đức Chúa trời ra làm sao, Deus videtur vel habitus est qualis.

Làm vầy et làm vầy, in hoc à se differunt quod làm vậy sifnificat, hoc modo simpliciter ; làm vầy, verò significat isto modo quem præsentem vides, aut his rebus quas præsentes et exploratas vides sic se habentibus ; làm kia, alio modo ; làm tê, idem.

Lâu, diù ; lâu lắc, idem ; đã lâu, jam pridem, jam diù ; lâu dài, longo tempore ; bấy lâu, tandiù ; bấy lâu năm nay, tantis annis abhìnc ; bao lâu, quandiù ; bao lâu nay, quandiu abhinc ; lâu năm, multis annis ; đã lâu năm ; jam multis ab annis ; sau lâu năm, multos post annos.

Lên, hæc verbis quibusdam, aut eorum casibus post posita idem valet ac particulæ, sub, ad, sus, super ; cum quibusdam verbis latinè compositæ, v. g. bay lên, subvolare ; đặt lên, để lên, superponere ; tôn lên, superexaltare ; treo lên, suspendere ; ngó lên, vel xem lên, aut coi lên, suspicere ; dở lên, sustollere ; đi lên, subire seu ascendere ; chảy lên, superfluere, seu aquam ascendere. Sæpissimè verbum đi aut chảy subauditur, v. g. nước lên, aquam ascendere ; lên núi, subire montem, seu ad montem ascendere.

Hæc sivè pro particulâ sive loco verbi sumpta sæpissimè habet post se particulam trên vel đến, quæ æquivalent præpositioni, super vel ad, post verbum compositum repetitæ ; v. g. đi lên trên núi, subire super montem ; nước lên đến bãi, aquam ascendere ad littus ; tằm ăn lên, bombix ad eam ætatem attingit, in quâ non ampliùs comedit folia mori dissecta sed integra.

Lì, sine reluctantiâ, sine resistentiâ : v. g. chịu lì đi, pati sine reluctantiâ omninò ; uống lì đi, bibere sine resistentiâ vel cessatione omninò ; đánh gạt lì, ludere aleâ sine præsenti pecuniâ.

Liên, modò pro proximè conjunctus ; v. g. ở liên phủ nhà vua, esse proximè conjunctum palatio regis ; modò pro assiduè, assiduus, a, um : v. g. nói liên đi, assiduè loqui ; nói liên miệng, assiduo ore (ut aiunt) loqui. Si