Bước tới nội dung

Trang:Dictionarium Annamiticum Lusitanum et Latinum (Bayerische Staatsbibliothek).pdf/648

Văn thư lưu trữ mở Wikisource
Trang này đã được hiệu đính, nhưng cần phải được phê chuẩn.

immaturus; adiungitur cum litera, h, tam in principio quam in fine vt ſupra notauimus in litera, h, hic autem vſus eſt frequentiſſimus, ſic etiam in principio cum litera, g, eſt ualdè in uſu, ut, nghe, audire: uide ſupra litera g.

O. Est duplex ſicuti &, a, aliud commune ut , habere: aliud ſubobſcurum quod parum aperto ore profertur ut, , amita Soror Patris.

ơ Eſt quaſi o, & e, quaſi quid ex duabus vocalibus compoſitum & eſt valdè in vſu, tam ſolum, vt, , eſſe, quam & cum omnibus conſonantibus, vt ꞗơ[đính chính 1] vxor, cơm, oriza cocta &c. Sæpe autem adiungitur ſimul in eodem vocabulo cum litera, ư, quæ eſt quaſi u ſed ſubobſcurum, & pronunciatur compreſſis dentibus & hinc inde dilatatis labijs, vt nước, aqua; chước, induſtria; ước putare, & ſimilia, quæ paſſim occurrunt.

P. Non datur propriè in principio dictionis vt ſupra notauimus in litera f. ſed potius ph, quod idem valet, ac φ, Græcum vt, pha, miſcere; habet tamen p, in fine vt báp, flos ficus Indicæ, & pronuntiatur omninò vt nostrum, p, etiam in fine.

Q, Eſt in vſu vt in lingua Latina cum u, liqueſcenti, vt qua, tranſire; que, baculus; qùi genua flectere.

R, Eſt in vſu in principio dictionis, non duplicatum vt luſitani ſolent, ſed ſimplex vt Itali, vt, ra, egredi, eſt etiam in vſu liqueſcens poſt t, non tamen est propriè r, ſed illud t, pronunciatur cum quadam aſperitate, attingendo palatum cum extre mitate linguæ, vt tra, conferre: confunduntur tamen tr, & tl, vſus docebit.

S, Est ſolùm in vſu in principio dictionis; & cum maiori aſperitate, quàm noſtrum, quaſi eſſet duplex, & cum minori ſibilo: pronunciatur autem cum quadam inflectioen linguæ ad palatum vt, ſa, cadere: in medio, aut in fine dictionis nunquam reperitur.

T, Eſt in vſu tam in principio dictionis, quàm in fine, vt, tật, morbus inueteratus: in principio eſt ſimile noſtro vt, tin, credere

  1. Sửa: ꞗơ được sửa thành ꞗợ: chi tiết